# Fides et Ratio 1.109-110

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.109-1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.109

Inter principes viros qui positivum nexum cum doctrina philosophica fovent, etsi cauta discretio sit habenda, memorandus est sanctus Iustinus: qui, licet summam professus est existimationem erga Graecam philosophiam, vehementer ac dilucide asseruit se in Christianismo « solam certam et frugiferam philosophiam » (32) invenisse. Pariter Clemens Alexandrinus Evangelium appellavit « veram philosophiam », (33) et philosophiam interpretatus est finitimam Legi Moysis instar praeviae institutionis ad fidem christianam (34) et praeparationis ad Evangelium.(35) Quoniam « philosophia illam appetit sapientiam quae est in probitate animae et verbi atque in integritate vitae, bene praeparatur ad sapientiam et omni ope annititur ad eam assequendam. Apud nos philosophi dicuntur ii qui diligunt illam sapientiam quae omnia condit et docet, id est, cognitionem Filii Dei ».(36) Primum philosophiae Graecae propositum, secundum auctorem Alexandrinum, non est perficere vel confirmare veritatem christianam; potius munus eius est fidem tueri: « Est quidem per se perfecta et nullius indiga Servatoris doctrina, cum sit Dei virtus et sapientia. Accedens autem Graeca philosophia veritatem non facit potentiorem; sed cum debiles efficiat sophistarum adversus eam argumentationes, et propulset dolosas adversus veritatem insidias, dicta est vineae apta sepes et vallus ».(37)
39. Hac currente progressione, inspicere licet disputatores christianos cogitationem philosophicam stricto sensu sumpsisse. Prima inter exempla quae inveniri possunt, certe significantius exstat illud Origenis. Adversus impugnationes philosophi Celsi, Origenes ad argumenta responsaque eidem ferenda Platonica usus est philosophia. Memorans haud pauca doctrinae Platonicae elementa, rudimenta theologiae christianae excogitare coepit. Ipsum quidem nomen, una cum theologiae notione tamquam rationalis sermonis de Deo, ad illud tempus origini Graecae colligabatur. Verbi gratia, secundum Aristotelis philosophiam, nomen nobiliorem partem et verum culmen sermonis philosophici significabat. Sub lumine christianae Revelationis vero, id quod prius doctrinam generatim de deorum natura significabat, sensum prorsus novum assumpsit, eo quod descripsit considerationem quam fidelis faciebat ad veram de Deo doctrinam exhibendam. Haec nova christiana notio, quae iam diffundebatur, philosophia nitebatur, eodemque tamen tempore paulatim curabat ut sese ab illa secerneret. Historia docet eandem Platonicam doctrinam in theologia assumptam profundas subiisse mutationes, praesertim quod attinet ad notiones de immortalitate animae, de deificatione hominis et origine mali.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
