# Fides et Ratio 1.111-112

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.111-1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.111

40. Hoc in processu quo doctrina Platonica et Neoplatonica paulatim christianae redduntur, peculiarem in modum memoria digni sunt Patres Cappadoces, Dionysius dictus Areopagita ac maxime sanctus Augustinus. Magnus Doctor occidentalis colloquia instituere valuit cum diversis scholis philosophicis, a quibus tamen omni spe est destitutus. Cum vero christianae fidei veritas apparuit illi, tunc fortitudine roboratus est ad absolutam explendam conversionem, ad quam philosophi, crebro ab ipso frequentati, eum inducere nequiverant. Cuius causam ipsemet narrat: « Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam iuberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset; sive nec quid esset), quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari ».(38) Augustinus ipsos Platonicos, de quibus praecipuo iure mentionem facere consueverat, exprobravit, qui, quamvis scirent terminum ad quem tendere tenebantur, ignoraverant tamen viam illuc ducentem, nempe Verbum incarnatum.(39) Episcopus Hipponensis edere potuit primam summam synthesim doctrinae philosophicae et theologicae, in quam conflueverant opiniones doctrinae Graecae et Latinae. In Ipso quoque summa scientiae unitas, quae biblica doctrina fulciebatur, summitate doctrinae speculativae confirmari et sustentari potuit. Synthesis quam sanctus Augustinus ad rem perduxit, per saecula habita est altissima speculationis philosophicae et theologicae methodus apud mundum Occidentalem. Propriis vitae gestis firmatus sanctimoniaeque spiritu suffultus, inserere etiam potuit in scripta sua innumera argumenta, quae, experientiae respectu habito, futuram quarundam doctrinarum philosophicarum progressionem portendebant.
41. Diversi ergo fuerunt modi per quos Patres Orientales et Occidentales convenerunt cum scholis philosophicis. Hoc tamen non significat illos materiam nuntii eandem reddidisse ac systemata quae memorabant. Tertulliani interrogatio: « Quid ergo Athenis et Hierosolymis? Quid Academiae et Ecclesiae? », (40) evidens iudicium est conscientiae criticae, qua christiani disputatores iam ab initio quaestionem experti sunt de habitudine inter fidem et philosophiam, summatim simul aspectus considerantes sive utilitatis sive limitationis. Non erant incauti disputatores. Quoniam materiam fidei impense vivebant, altiores speculationis formas attingere sciebant. Quapropter prorsus improbum est eorum operam ad solam translationem veritatum fidei in categorias philosophicas redigere. Immo plura adhuc fecerunt! Curarunt ut in plenam lucem orirentur omnia quae adhuc manebant implicita et propedeutica in priscorum philosophorum doctrina. (41) Hi enim, uti diximus, munus habuerunt docendi methodum qua mens, externis vinculis liberata, exire poterat ab angustiis fabularum et ad modum excedentem accommodatius sese aperire. Mens igitur purgata et iusta se extollere poterat ad altiores gradus meditationis, validum tribuens fundamentum ad intellegentiam creaturarum, entis transcendentis et absoluti.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
