Latin
Lines 1.113-1.114
Contemporary, Fides et Ratio 1.113-114
Not analysed yet
Hic vere inseritur novitas a Patribus excogitata. Illi in plenitudine acceperunt rationem apertam ad absolutum atque Revelationis divitias inseverunt in eam. Coniunctio facta est non tantum in ambitu culturarum, quarum altera alterius fascinationem passa est; illa contigit in intima animorum natura et coniunctio data est inter creaturam eiusque Creatorem. Ipsum praetergrediens finem versus quem inconscie ex natura sua tendebat, ratio summum bonum et summam veritatem in persona Verbi incarnati attingere potuit. Quod attinet ad philosophias, Patres non timuerunt agnoscere sive elementa communia sive diversitates quas illae ostendebant quod ad Revelationem. Huius confluentiae conscientia recognitionem diversitatum in eis non obscuravit.
42. In theologia scholastica munus rationis ad philosophiam institutae luculentius efficitur sub impulsu Anselmianae interpretationis de intellectu fidei. Secundum sanctum Cantuariensem Archiepiscopum, primatus fidei certare non intendit cum investigatione rationis propria. Haec enim non vocatur ut iudicium ferat de materia fidei; id facere non potest, quia idoneitate caret. Potius eius munus est invenire sensum, detegere causas quae homines omnes ducere possint ad quandam fidei doctrinam intellegendam. Sanctus Anselmus lucide asserit intellectum investigare teneri quidquid diligat; quo plus diligit, eo plus cognoscere cupit. Qui pro veritate vivit protenditur ad quandam cognitionis formam quae magis magisque amore incenditur erga ea quae cognoscit, quamvis concedere teneatur se non fecisse omnia quae in suis votis fuerunt: «Ad te videndum factus sum; et nondum feci propter quod factus sum ». (42) Desiderium itaque veritatis rationem impellit ad amplius progrediendum; quae, immo, quasi obruitur conscientia propriae facultatis quae in dies latior fit quam id quod attingit. Hic tamen et nunc ratio detegere potest ubinam iter suum perficiatur: «Sufficere namque debere existimo rem incomprehensibilem indaganti, si ad hoc ratiocinando pervenerit ut eam certissime esse cognoscat; etiamsi penetrare nequeat intellectu, quomodo ita sit. [. . .] Quid autem tam incomprehensibile, tam ineffabile, quam id quod supra omnia est? Quapropter si ea, quae de summa essentia hactenus disputata sunt, necessariis rationibus sunt asserta, quamvis sic intellectu penetrari non possint, ut et verbis valeant explicari; nullatenus tamen certitudinis eorum nutat soliditas. Nam, si superior consideratio rationabiliter comprehendit incomprehensibile esse ,quomodo eadem summa sapientia sciat ea quae fecit, [. . .] quis explicet quomodo sciat aut dicat seipsam, de qua aut nihil, aut vix aliquid ab homine sciri possibile est? ». (43)