# Fides et Ratio 1.115-119

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.115-1.119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.115

Fundamentalis concordia inter cognitionem philosophicam et fidei cognitionem iterum confirmatur: fides postulat ut obiectum suum auxilio rationis comprehendatur; ratio, culmen investigationis attingens, necessarium ducit quidquid fides ostendit.
Perennis sancti Thomae Aquinatis sententiarum novitas
43. Locus omnino singularis hoc in longo itinere sancto Thomae reservatur, non tantum ob ea quae in eius doctrina continentur, verum etiam ob habitudinem dialogicam quam ille tunc temporis interserere scivit cum Arabica et Hebraica doctrina. Illa quidem aetate, qua christiani disputatores reperiebant veteres thesauros philosophiae, et immediatius philosophiae Aristotelicae, summum eius exstitit meritum quod eminere fecerit concordiam inter rationem et fidem. Utriusque lumen, rationis scilicet et fidei, a Deo procedit, ille ratiocinatus est, idcirco inter se opponere nequeunt.(44)
Thomas adhuc acrius denotat naturam, obiectum proprium philosophiae, ad intellegentiam divinae revelationis conferre posse. Fides igitur rationem non metuit sed eam quaerit fiduciamque in ipsa collocat. Quemadmodum gratia supponit naturam eamque perficit, (45) ita fides supponit et perficit rationem. Quae, fidei lumine illustrata, eximitur a fragilitate et a limitatione quae ex peccati commissione proveniunt, et necessariam invenit fortitudinem, qua in cognitionem mysterii Dei Unius et Trini se sublevet. Etsi in luce vehementer ponit supernaturalem fidei indolem, Doctor Angelicus non est oblitus ipsius rationabilitatis praestantiam; immo, penitus descendere scivit et sensum illius sapientiae circumscribere. Fides quidem quodam modo est « exercitium cogitationis »; ratio hominis nec abrogatur nec minuitur, cum fidei veritatibus assentit; hae tamen veritates ex libera et conscia selectione attinguntur.(46)
Hac quidem de causa iure meritoque sanctus Thomas ab Ecclesia Magister doctrinae constanter est habitus et exemplum quod ad modum theologiam tractandi. Nos iuvat in memoriam revocare ea quae Dei Servus Decessor Noster Paulus VI scripsit septimo occurrente centenario ab obitu Doctoris Angelici: « Maxima profecto fuerunt s. Thomae et audacia in veritate quaerenda, et spiritus libertas in novis tractandis quaestionibus, et illa mentis probitas, eorum propria, qui, dum nullo modo patiuntur christianam veritatem contaminari profana philosophia, hanc tamen a priori minime respuunt. Quare, in christianae doctrinae historia eius nomen in numerum refertur praecursorum, quibus novus philosophiae atque scientiae universalis cursus debetur. Caput autem et quasi cardo doctrinae, qua ipse, ut summa et quasi prophetica ingenii acie praeditus erat, quaestionem dissolvit de novis mutuis relationibus inter rationem et fidem, in eo positum est, quod mundi saecularitatem cum arduis ac severis Evangelii postulatis composuit; atque hoc modo sese subduxit ab inclinatione, naturae aliena, ad mundum eiusque bona contemnenda, neque tamen descivit a supremis et indeclinabilibus principiis supernaturalis ordinis ».(47)

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
