# Fides et Ratio 1.120-124

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.120-1.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.120

44. Praecipuas inter perceptiones sancti Thomae illa est quae missionem respicit quam Spiritus Sanctus explicat cum humanam scientiam maturat in sapientia. Iam a primis paginis Summae Theologiae (48) Aquinas Doctor primatum docere voluit illius sapientiae quae est donum Spiritus Sancti et quae ad divinarum rerum cognitionem ducit. Eius theologia nos docet sapientiae proprietatem in eius arta conglutinatione cum fide et cognitione divina. Illa cognoscit per connaturalitatem, fidem praesumit et efficit ut concipiatur rectum iudicium suum, initium sumens a veritate ipsius fidei: « ...sapientia quae ponitur donum differt ab ea quae ponitur virtus intellectualis acquisita. Nam illa acquiritur studio humano: haec autem est "de sursum descendens", ut dicitur Iac. 3, 15. Similiter et differt a fide. Nam fides assentit veritati divinae secundum seipsam: sed iudicium quod est secundum veritatem divinam pertinet ad donum sapientiae ».(49)
Primatus tamen huic sapientiae tributus non inducit Doctorem Angelicum ut duas alias additicias formas sapientiae obliviscatur: formam nempe philosophicam , quae fulcitur facultate qua intellectus, intra proprios limites, instruitur ad res investigandas; et formam theologicam , quae ex Revelatione pendet et fidei veritates scrutatur, ipsum Dei mysterium attingendo.
Intime persuasus de eo quod « omne verum a quocumque dicatur a Spiritu Sancto est », (50) sanctus Thomas nulla adductus utilitate, veritatem dilexit. Quaesivit eam ubicumque ea exprimi potuit, universalem eius indolem quam maxime illustrando. Magisterium Ecclesiae in ipso vidit et aestimavit ardens veritatis studium; doctrina illius, eo quod universalem, obiectivam et transcendentem veritatem semper asseruit, attigit culmina « quibus attingendis impar humana intelligentia est ». (51) Merito quidem ille appellari potest « apostolus veritatis ». (52) Quoniam indubitanter ad veritatem animum attendebat, revera obiectivum eius sensum agnoscere scivit. Eius vere est philosophia essendi et non apparendi dumtaxat.
Seiunctae a ratione fidei tragoedia
45. Primis conditis studiorum universitatibus, theologia propius cum aliis formis investigationis et scientificae cognitionis conferri potuit. Sanctus Albertus Magnus et sanctus Thomas, quamquam asserebant exsistentiam cuiusdam compagis inter theologiam et philosophiam, primi fuerunt viri docti qui necessariam agnoverunt autonomiam qua philosophia et scientiae indigebant, ut singulae argumentis propriae investigationis incumberent. Attamen, inde ab exeunte Medio Aevo legitima distinctio inter has duas cognitionis areas paulatim in nefastum discidium mutata est. Post nimiam animi rationalistarum cupiditatem, quorundam disputatorum propriam, sententiae talia posuerunt fundamenta, ut pervenirent ad philosophiam seiunctam et omnino autonomam quod ad fidei veritates. Varia inter consectaria huius seiunctionis diffidentia quaedam exstitit in dies validior quod attinet ad ipsam rationem. Quidam generalem, scepticam et agnosticam diffidentiam profiteri coeperunt, vel ad maius spatium fidei tribuendum, vel ad quamcumque evertendam de eadem mentionem rationalem.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
