# Fides et Ratio 1.129-132

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.129-1.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.129

47. Non est obliviscendum, ceterum, in hodierna cultura philosophiae partes esse immutatas. Ex sapientia et universali scientia, in unam quamlibet e multis scientiae provinciis redacta est; immo, quibusdam ex rationibus, partes omnino supervacanae eidem dumtaxat tribuuntur. Aliae interea rationalitatis formae magis magisque increbuerunt, quae philosophicae disciplinae leve pondus manifeste tribuerunt. Pro veritatis contemplatione atque finis ultimi sensusque vitae inquisitione, formae hae rationalitatis diriguntur  vel saltem sunt convertibiles  veluti « rationes instrumentales », quae inserviant utilitatis propositis, voluptatibus vel dominationi.
Quam lubricum sit hanc viam decurrere inde a Nostris primis Litteris Encyclicis editis ediximus, cum scripsimus: « Nostrae aetatis homo semper urgeri videtur iis ipsis rebus, quas efficit, nempe proventu operis manuum suarum et magis etiam laboris mentis et voluntatum propensionum. Fructus huius multiformis industriae humanae obnoxii sunt  nimis celeriter quidem ac saepe tali modo, qui praevideri non possit  « alienationi », quatenus illis, qui eos protulerunt, simpliciter auferuntur: hoc non solum fieri contigit nec tanta ratione, quanta, saltem ex parte, in quodam ambitu ex eorum effectibus consequenter et oblique enato, iidem fructus contra hominem ipsum convertuntur. Haec videtur esse summa acerbissimae condicionis exsistentiae hominum nostri temporis, prout maxima et universali amplitudine patet. Quare homo maiore in dies afficitur timore. Metuit enim, ne fructus sui, non omnes quidem neque plerique, sed nonnulli et ii sane, qui singularem partem habent ingenii eius et industriae, contra se ipsum convertantur ».(53)
His culturae immutationibus praepositis, nonnulli philosophi, veritatem ipsius causa inquirere desistentes, sibi hoc unum statuerunt ut obiectivam certitudinem practicamve utilitatem obtinerent. Proximum fuit ut vera rationis dignitas offunderetur, quae nempe facultatem amisit verum cognoscendi et absolutum vestigandi.
48. Quod in postrema hac historiae philosophiae parte eminet, pertinet, igitur, ad contemplatam progredientem fidei a philosophica ratione distractionem. Omnino verum est quod, res attente cogitanti, in philosophica quoque cogitatione eorum qui operam dederunt spatio inter fidem et rationem dilatando, magni pretii germina cogitationum nonnumquam ostenduntur, quae penitus excussa et recta mente cordeque exculta, efficiunt ut veritatis iter reperiatur. Haec congitationis germina inveniri possunt, exempli gratia, in perpensis explicationibus de perceptione experientiaque, de specierum summa deque irrationali personalitate deque intersubiectivitate, de libertate bonisque, de tempore historiaque. Mortis quoque argumentum graviter unumquemquem philosophum compellare potest, ut in se ipse germanum suae vitae sensum reperiat. Id autem non sibi vult praesentem inter fidem et rationem necessitudinem subtilem iudicii conatum non postulare, quandoquidem tum ratio tum fides sunt extenuatae et sunt factae altera alteri debiles. Ratio, Revelatione nudata, devia itinera decucurrit, quae eandem in discrimen inferunt haud cernendi ultimam metam. Fides, ratione carens, animi sensum et experientiam extulit, atque sic in periculo versatur ne amplius sit universalis oblatio. Fallax est cogitare fidem, coram infirma ratione, plus posse; ipsa, contra, in grave periculum incidit ne in fabulam ac superstitionem evadat. Eodem modo ratio, quae fidei firmatae non obversatur, ad novitatem et radicalitatem ipsius « esse » contuendas non lacessitur.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
