# Fides et Ratio 1.133-139

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.133-1.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.133

Ne importuna igitur videatur gravis firmaque Nostra compellatio, ut fides et philosophia artam illam coniunctionem redintegrent, quae eas congruas efficiat earum naturae, autonomia vicissim servata. Fidei parrhesiae respondere debet rationis audacia.
CAPUT V
DE RE PHILOSOPHICA MAGISTERII IUDICIA
Magisterii prudens discretio uti veritati praestitum officium
49. Suam ipsius philosophiam non exhibet Ecclesia, neque quamlibet praelegit peculiarem philosophiam aliarum damno. (54) Recondita huius temperantiae causa in eo reperitur quod philosophia, etiam cum necessitudinem instituit cum theologia, secundum suam rationem suasque regulas agere debet; nullo modo alioquin cavetur ut illa ad veritatem vergat et ad eam per cursum ratione perpendendum tendat. Levis auxilii esset quaedam philosophia quae non procederet ratione gubernante secundum sua ipsius principia peculiaresque methodologias. Quod huius rei caput est, autonomiae radix, qua philosophia fruitur, in eo invenitur quod ratio natura sua ad veritatem vergit ipsaque praeterea ad eam consequendam necessaria habet instrumenta. Philosophia huius « statuti constitutivi » sibi conscia facere non potest quin servet necessitates quoque et perspicuitates veritatis revelatae proprias.
Historia tamen demonstravit declinationes et errores in quos haud semel recentiore potissimum aetate philosophicae opinationes inciderint. Munus non est Magisterii neque officium opem ferre ad lacunas philosophicae cogitationis mancae implendas. Eius est, contra, palam et strenue obsistere, cum philosophicae sententiae dubiae periculum iniciunt ne revelatio recte intellegatur nec non cum falsae factiosaeque effunduntur opiniones, quae graves errores disseminant, exturbantes Dei populi simplicitatem et fidei sinceritatem.
50. Ecclesiae ideo Magisterium, sub fidei lumine suum iudicium criticum de philosophicis opinationibus ac sententiis, quae cum doctrina christiana contendunt, ex auctoritate proferre potest ac debet. (55) Ad Magisterium in primis pertinet iudicare quae praesumptiones philosophicae et consecutiones veritati revelatae aversentur, pariterque postulata significare quae sub lumine fidei a philosophia requiruntur. In philosophicae praeterea scientiae progressu complures philosophantium scholae sunt ortae. Etiam plures hae disciplinae Magisterium compellant ad iudicium officiose enuntiandum an primigenia principia, quibus hae scholae nituntur, cum postulatis Dei verbi ac theologicae cogitationis propriis componi possint necne.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
