# Fides et Ratio 1.140-144

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.140-1.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.140

Ecclesia quippe demonstrare debet id quod fidei alienum oriri potest in quadam philosophica disciplina. Complures namque philosophicae cogitationes, ut opiniones de Deo, de homine, de eius libertate deque eius ethica agendi ratione, Ecclesiam recta compellant, quandoquidem veritatem revelatam quam ipsa tuetur contingunt. Cum hoc iudicium enuntiamus, nos Episcopi « testes veritatis » esse debemus in diaconia sustinenda humili sed tenaci, quae singulis philosophis aestimanda est, in commodum « rectae rationis », rationis videlicet quae de vero congruenter cogitat.
51. Hoc autem iudicium non quaedam infitiatio intellegi primo debet, proinde quasi Magisterium auferre vel imminuere quaslibet actiones velit. Immo eius cohortationes volunt in primis philosophicas vestigationes lacessere, promovere, incitare. Philosophi ceterum primi necessitatem percipiunt se ipsos iudicandi, errores, si qui sunt, corrigendi necnon nimis angustos fines transgrediendi in quibus eorum philosophica cogitatio gignitur. Illud praecipuum est considerandum, unam esse veritatem, quamvis eius significationes historiae vestigia exhibeant atque, insuper, e ratione humana propter peccatum sauciata et hebetata oriantur. Inde constat nullam historicam philosophiae formam legitime sibi vindicare posse facultatem totam veritatem complectendi, neque plene explanandi hominem, mundum, hominis necessitudinem cum Deo.
Hodiernis porro temporibus, cum systemata, rationes, opinationes ac argumenta philosophica saepe minutatissime digesta multiplicentur, magis magisque sub fidei lumine acumen iudicii deposcitur. Quod iudicium est arduum, quia, si quidem iam est laboriosum ingenitas ac non alienabiles facultates rationis agnoscere, finibus constitutivis et historicis additis, multo incertius interdum erit iudicium discernendi, in singulis philosophicis notionibus, id quod, sub fidei respectu, validum et frugiferum exhibent, pro eo quod praebent falsum et periculosum. Ecclesia utique scit thesauros sapientiae et scientiae in Christo abscondi (cfr Col 2,3); quocirca operam dat ut philosophica inquisitio evolvatur, ne via intercludatur, quae ad mysterium agnoscendum ducit.
52. Recentioribus non modo temporibus Ecclesiae Magisterium suam mentem de quibusdam philosophicis doctrinis patefecit. Ut quaedam supponamus exempla, sufficit ut memorentur saeculorum decursu declarationes de opinionibus quibusdam quae affirmabant animas praeexsistere, (56) itemque de variis idolatriae esoterismique superstitiosi obnoxiis formis quae in astrologicis enuntiationibus (57) continentur; ne obliviscamur scripta magis systematica adversus averroismi Latini sententias, quae christianae fidei aversantur.(58)
Si Magisterii verbum crebrius a superiore inde saeculo exauditum est, id accidit quod illa aetate non pauci catholici suum esse officium putarunt suam philosophiam opponere opinionibus recentiorum philosophorum. Tunc autem Ecclesiae Magisterium omnino coactum est ad vigilandum ne hae philosophicae doctrinae vicissim in formas falsas et negatorias transgrederentur. Sunt idcirco censura aequabiliter affecti hinc fideismus (59) et traditionalismus radicalis ,(60) propter eorum diffidentiam naturalium rationis facultatum, illinc rationalismus ,(61) et ontologismus ,(62) quandoquidem rationi naturali id tribuebant, quod solummodo fidei lumine cognosci potest. Quae valida in his disceptationibus continebantur Constitutione dogmantica Dei filius recepta sunt, qua primum Concilum Oecumenicum quoddam, Vaticanum scilicet I, sollemniter inter Revelationem ac fidem necessitudinem pertractavit. Doctrina quae in documento illo continetur penitus et salubriter philosophicam complurium fidelium inquisitionem affecit atque hodiernis quoque temporibus quiddam perstat praeceptivum ad quod tendere debemus ad iustam congruentemque christianam hac de re inquisitionem consequendam.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
