# Fides et Ratio 1.145-147

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.145-1.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.145

53. Potius quam de singulis philosophorum sententiis, Magisterii effata de necessitate cognitionis naturalis atque, ideo, novissime philosophicae pro fide intellegenda tractaverunt. Concilium Vaticanum I, summatim referendo et sollemniter doctrinam confirmando quam ordinarium in modum constanterque fidelibus Magisterium pontificium ministravit, lucide edixit quam inseparabiles sint simulque plane seiunctae naturalis Dei cognitio et Revelatio, ratio et fides. Concilium ex praecipua postulatione sumpsit initium, quam ipsa Revelatio praesumebat, Deum scilicet esse naturaliter cognosci posse, rerum omnium principum et finem, (63) atque sollemni illa iam memorata enuntiatione desiit: « Duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum ».(64) Asseverare ideo contra omnes rationalismi species oportebat fidei mysteria a philosophicis inventis separari, illaque haec praecedere et transcendere; altera ex parte adversus proclivia ad fidem blandimenta, necesse fuit ut veritatis unitas confirmaretur ideoque etiam efficax emolumentum quod rationalis cognitio tribuere potest ac debet fidei cognitioni: « Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare se ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere ».(65)
54. Nostro quoque saeculo, Magisterium plus quam semel hanc rem agitavit, admonens de rationalismi blanditiis. Hoc in prospectu Pii PP. X est consideranda opera, qui animadvertit modernismi fundamentum illas esse philosophicas notiones, quae phaenomenismum, agnosticismum et immanentismum redolebant.(66) Neque momentum pondusve obliviscendum catholicae detrectationis marxistarum philosophiae atque communismi athei.(67)
Pius PP. XII deinceps vocem suam intendit cum, in Litteris illis Encyclicis quarum titulus Humani generis , de erratis sententiis moneret, quae cum evolutionismi, exsistentialismi et historicismi opinionibus nectebantur. Idem Pontifex clarius edixit placita haec non a theologis esse elucubrata ac prolata, sed « extra ovile Christi » (68) originem traxisse; simul addidit tales errores non simpliciter eiciendos, sed iudicio critico ponderandos: « Iamvero theologis ac philosophis catholicis, quibus grave incumbit munus divinam humanamque veritatem tuendi animisque inserendi hominum, has opinationes plus minusve e recto itinere aberrantes neque ignorare neque neglegere licet. Quin immo ipsi easdem opinationes perspectas habeant oportet, tum quia morbi non apte curantur nisi rite praecogniti fuerint, tum quia nonnumquam in falsis ipsis commentis aliquid veritatis latet, tum denique quia eadem animum provocant ad quasdam veritates, sive philosophicas sive theologicas, sollertius perscrutandas ac perpendendas ».(69)

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
