# Fides et Ratio 1.148-152

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.148-1.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.148

Postremo etiam Congregatio pro Doctrina Fidei, peculiare suum explens officium pro universali Romani Pontificis magisterio, (70) iterum de periculo monuit in quo versari possunt quidam theologiae liberationis theologi sumendo sine iudicii acumine principia et rationes a marxismo mutuata.(71)
Superioribus igitur temporibus identidem ac diversimode de re philosophica iudicium discernendi exercuit Magisterium. Quod autem Decessores Nostri recolendae memoriae attulerunt magni pretii existimatur subsidium quod oblivione obruere haudquaquam licet.
55. Si hodiernas condiciones consideramus, animadvertimus pristinas restitui quaestiones, easdemque proprietatibus novis. Non agitur tantum de quaestionibus quae singulas personas coetusve complectuntur, sed de cogitationibus inter homines serpentibus ita ut quodammodo in mentem communem iam convertantur. Talis est, exempli gratia, radicalis de ratione diffidentia, quam recentes multarum inquisitionum philosopharum explicationes ostendunt. Hac de re compluribus ex partibus audita est vox de « interitu metaphysicae »: est voluntas ut philosophia tenuioribus muneribus contenta sit, quae tantum versetur in factis intepretandis vel in vestigationibus de quibusdam certis argumentis humanae cognitionis vel eiusdem de structuris.
In ipsa theologia quaedam praeteriti temporis iterum emergunt sollicitationes. In nonnullis huius aetatis theologicis scholis, exempli gratia, quidam rationalismus progreditur, praesertim cum placita, quae philosophice habentur valida, praeceptiva ad theologicam inquisitionem agendam iudicantur. Id potissimum accidit cum theologus, scientiae philosophicae expers, sine iudicio sententiis iam in communem loquelam cultumque receptis, at satis rationali fundamento carentibus, temperatur.(72)
Neque desunt qui in fideismum periculose regrediantur, quippe qui rationalis cognitionis philosophicaeque scientiae pondus ad fidem intellegendam, immo ad ipsam facultatem possidendam in Deum credendi, non agnoscat. Hodie pervagata opinio huius fideisticae propensionis est « bliblicismus », qui Sacrarum Litterarum lectionem earumque explicationem unicum arbitratur veridicae congruentiae caput. Sic evenit ut Dei verbum cum sola Sacra Scriptura aequetur, hoc modo Ecclesiae doctrinam perimendo, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II palam confirmavit. Constitutio Dei Verbum postquam commonefecit simul in Sacris Libris simul in Traditione (73) inesse Dei verbum, graviter edicit: « Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum, cui inhaerens tota plebs sancta cum Pastoribus suis adunata, in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat (cfr Act 2,42) ».(74) Non ad Sacram Scripturam dumtaxat igitur sese refert Ecclesia. Etenim « suprema fidei eius regula » (75) ex unitate oritur quam inter Sacram Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium posuit Spiritus, quae sic mutuo implicantur, ut haec tria seiunctim nullo modo esse possint.(76)

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
