# Fides et Ratio 1.15-17

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.15-1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.15

2. Aliena sane non est Ecclesia, neque esse potest, hoc ab inquirendi opere. Ab eo enim tempore, cum intra Paschale Mysterium postremam accepit de hominis vita veritatem uti donum, facta est illa vicissim peregrina per semitas orbis ut Christum Iesum esse praedicet "viam veritatem et vitam" (cfr Io 14,6). Diversa inter officia, quae hominibus ea offerat oportet, unum illud nimirum esse intellegit sibi plane proprium: Veritatis diaconiam .(1) Hoc officium, una ex parte, facit ut credens ipsa communitas particeps evadat communis illius operae qua homines attingere student veritatem; (2) altera vero ex parte, obstringitur communitas illa officio ut nuntia fiat rerum certarum quas cognovit, licet sibi conscia sit omnem veritatem captam unam dumtaxat stationem esse plenam ad illam veritatem quae ultima in Dei revelatione ostendetur: « Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum » ( 1 Cor 13,12).
3. Multiplices sunt facultates quibus uti potest homo ut veritatum cognoscendarum foveat progressionem, unde exsistentiam suam humaniorem reddat. Inter has philosophia eminet, quae recta adiuvat ut et interrogatio ponatur de vitae sensu et ei responsio iam adumbretur: quapropter unum ipsa reperitur nobiliorum hominis munerum. « Philosophiae » vox Graecam ad originem « sapientiae amorem » designat. Etenim nata philosophia est atque eo tempore enucleata quo coepit se ipsum homo interrogare de rerum causis finibusque. Diversis quidem formis modisque demonstrat philosophia ad ipsam hominis naturam pertinere veritatis cupiditatem. Innata est eius menti illa proprietas ut de rerum percontetur causis etiamsi responsiones paulatim inde redditae in formam quandam ingrediuntur quae diversas cultus humani species inter se complere manifesto ostendit.
Impulsio vehemens illa, quam ad efformationem progressionemque culturae in orbe Occidentali adhibuit philosophia, facere haud debet ut obliviscamur quatenus ipsa quoque pervaserit vias etiam humanae vitae concipiendae ex quibus Orientalis etiam vivit orbis. Cuique enim populo nativa est atque pristina sapientia quae, tamquam verus animi culturarum thesaurus, eo tendit ut exprimatur et rationibus potissimum philosophicis maturetur. Quam sit hoc verum inde etiam comprobatur quod principalis quaedam philosophicae scientiae figura, nostris etiam temporibus, deprehendi potest in iis postulatis quibus leges Nationum et civitatum informantur ad socialem vitam moderandam.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
