# Fides et Ratio 1.153-157

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.153-1.157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.153

Non est porro subaestimandum periculum quod inest in proposito quodam Sacrae Scripturae veritatem eruendi ex una tantum adhibita methodologia, necessitate neglecta latioris exegesis, quae una cum tota Ecclesia ad textus plene intellegendos accedere sinat. Quotquot in Sacrae Scripturae studium incumbunt prae se usque ferre debent varias methodologias explanatorias in aliqua ipsas etiam inniti opinatione philosophica: est illa acumine pensitanda antequam sacris scriptis aptetur.
Aliae absconditi fideismi formae agnosci possunt eo quod theologia speculativa parvi aestimatur ac pariter philosophia classica despicatui habetur, ex cuius notionibus sive fidei intellectus sive dogmaticae ipsae formulae verba exceperunt. Pius PP. XII, felicis recordationis, de hac traditionis philosophicae oblivione necnon de desertis translaticiis locutionibus monuit.(77)
56. Aliquo modo, postremo, effatis omnia complectentibus et absolutis diffidunt, ii potissimum qui arbitrantur ex consensu, non ex intellectu obiectivae realitati obnoxio depromi veritatem. Certe illud intellegi potest, in mundo qui in multas peculiaresque partes dispertitur, eum complexivum ultimumque vitae sensum difficulter agnosci, quem translaticia philosophia quaesivit. Verumtamen sub lumine fidei quae in Christo Iesu hunc ultimum sensum agnoscit, facere non possumus quin philosophos, christianos vel non christianos, incitemus ut rationis humanae facultati confidant neque metas in philosophandi arte nimis mediocres prae se ferant. Huius iam ad finem vergentis millenni historica lectio testatur hanc esse calcandam viam: oportet veritatis ultimae cupido vestigationisque desiderium non amittantur, quae cum audacia novos cursus detegendi coniunguntur. Fides ipsa rationem lacessit ad omnem secessionem deserendam et ad omnia periclitanda, ut persequatur quae pulchra, bona veraque sunt. Fides sic rationis fit certus atque suadens advocatus.
Ecclesia philosophiae studiosa
57. Magisterium, utcumque, in erroribus notandis doctrinisque philosophorum aberrantibus non se continuit. Pari cura praecipua principia ad germanam philosophicae cogitationis renovationem assequendam confirmavit, definita demonstrando etiam curricula, quae sunt tenenda. Hac in re, Leo PP. XIII, Litteris suis encyclicis Æterni Patris , vere historicae significationis fecit illam pro Ecclesiae vita progressionem. Id scriptum ad hoc usque tempus unum exstat documentum pontificium illius gradus, quod philosophiae totum dicatur. Concilii Vaticani I eximius ille Pontifex doctrinam de necessitudine inter fidem et rationem repetiit atque amplificavit, idemque philosophicas cogitationes fidei ac theologicae scientiae summo esse auxilio demonstravit.(78) Uno plus post saeculo complura illius scripti indicia sive re sive paedagogico usu nihil amiserunt utilitatis; primum ex omnibus est id quod ad incomparabilem sancti Thomae philosophiae praestantiam spectat. Doctoris Angelici doctrina restituta Leoni PP. XIII optima videbatur semita ad illum philosophiae usum recuperandum, quem postulabat fides. Sanctus Thoma  scripsit ille  « rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit ».(79)

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
