# Fides et Ratio 1.158-160

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.158-1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.158

58. Quae feliciter consecuta sit haec Pontificis invitatio omnes noverunt. Sancti Thomae de doctrina inquisitiones nec non aliorum scholasticorum auctorum novum impetum habuerunt. Historica studia valde excitata sunt et hanc ob rem mediaevalium philosophorum iterum sunt repertae divitiae, quae tunc temporis fere ignorabantur, atque novae Thomisticae scholae ortae sunt. Historica adhibita methodologia, sancti Thomae operum cognitio admodum progressa est atque innumeri fuerunt vestigatores qui animose in rerum philosophicarum theologicarumque disputationes illius aetatis thomisticam traditionem induxerunt. Catholici theologi huius saeculi auctoritate praestantiores, quorum cogitationibus et vestigationibus multum debet Concilium Oecumenicum Vaticanum II, huius renovationis philosophiae Thomisticae filii sunt. Ecclesia, saeculo vertente XX, valida philosophorum turma uti sic potuit, qui Angelici Doctoris in schola sunt instituti.
59. Thomistica utcumque et neothomistica renovatio, philosophicae repetitae cogitationis in cultura christianae indolis non fuit solum signum. Iam antea, atque una cum Leoniana invitatione, non pauci catholici philosophi exstiterant, qui recentioribus philosophantium cogitationibus innitentes, propria utentes methodologia, magnae auctoritatis duraturique momenti opera philosophica ediderant. Fuerunt qui sic altas summas composuerunt ut nihil ab his esset invidendum maximis idealismi commentis; alii porro ad fidem nova ratione tractandam, lumine praefulgente renovati intellectus conscientiae moralis, epistemologica fundamenta iecerunt; alii quandam induxerunt philosophiam quae, ab immanentia vestiganda sumpto initio, ad transcendentiam aditum reseravit; alii tandem in phaenomenologicae provinciam methodologiae fidei postulata inserere contenderunt. Diversis denique rationibus formae philosophicarum cogitationum sunt effectae, quae praeclaram christianae doctrinae traditionem in fidei rationisque unitate vitalem servaverunt.
60. Concilium Oecumenicum Vaticanum II autem pro parte sua de philosophia locupletissimam ac fertilissimam exhibet doctrinam. Oblivisci non possumus, his potissimum consideratis Litteris Encyclicis, Constitutionis Gaudium et spes integrum quoddam caput anthropologiae biblicae esse quasi compendium, idemque exstare pro philosophia quoque consilii fontem. Illis in paginis de humanae personae valore agitur, quae ad imaginem Dei creata est, eius dignitatis et praestantiae prae ceteris creaturis ratio affertur atque eius rationis transcendens facultas ostenditur.(80) Atheismi quoque quaestionem Gaudium et spes considerat et illius philosophicae opinationis errorum apposite afferuntur causae, non alienabili praesertim personae spectata dignitate ac libertate.(81) Procul dubio altam philosophicam significationem habent illarum paginarum sententiae, quas Nos in Nostras primas Litteras Encyclicas Redemptor hominis rettulimus, quaeque veluti firmum quoddam constituunt ad quod Nostra doctrina costanter convertitur: « Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri ( Rom 5,14), scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris eiusque anoris, hominem ipsi homini plene manifestat eidemque altissimam eius vocationem patefacit ».(82)

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
