# Fides et Ratio 1.161-164

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.161-1.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.161

Concilium de philosophia quoque discenda tractavit, cui ad sacerdotium candidati operam dare debent; quae cohortationes in universum sunt ad christianam totam institutionem convertendae. Affirmat enim Concilium: « Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio philosophico perenniter valido, ratione quoque habita philosophicarum investigationum progredientis aetatis ».(83)
Haec praecepta etiam atque etiam sunt confirmata nec non in aliis Magisterii documentis explicata, ut solida philosophica institutio praestetur, iis praesertim qui ad theologicas disciplinas se comparant. Ipsi autem saepenumero huius institutionis pondus ostentavimus iis qui, in pastorali vita, aliquando cum hodierni mundi necessitatibus contendere et causas aliquorum morum intellegere debebunt, prompta responsa daturi.(84)
61. Si quidem compluribus temporibus necesse habuimus hanc questionem iterum attingere, cogitationum Doctoris Angelici vim confirmavimus atque ut eius philosophia comprehenderetur institimus, id ex eo ortum est quod Magisterii praescripta haud semper optanda animi promptitudine servata sunt. In catholicis scholis multis, annis post Concilium Oecumenicum Vaticanum II finitum, huius rei quaedam visa est hebetatio propterea quod minoris aestimata est non modo philosophia scholastica, verum etiam in universum tota philosophica disciplina. Mirantes ac dolentes animadvertimus haud paucos theologos esse participes huius neglegentiae philosophicae disciplinae.
Diversae numerantur rationes quae alienae huic voluntati subsunt. Diffidentia de ratione apprime est referenda, quam huius aetatis philosophia magnam partem ostendit, quippe quae metaphysicam de ultimis hominis quaestionibus inquisitionem late deserat, ut proprium studium in peculiaria regionaliaque negotia convertatur, quae nonnumquam mere sunt formalia. Huic rei praeterea accedit erratum iudicium quod circa praesertim « scientias humanas » exstitit. Concilium Oecumenicum Vaticanum II saepe probandum pondus scientificae inquisitionis confirmavit, ut hominis mysterium altius intellegeretur.(85) Si quidem theologi ad has scientias cognoscendas easdemque recte in suis inquisitionibus adhibendas invitantur, id tamen intellegi non debet ipsis implicite dari potestatem philosophiam segregandi vel amovendi in pastorali institutione ac « fidei praeparatione ». Oblivisci denique non potest in fidei inculturationem reciperatum studium. Vita praesertim novensilium Ecclesiarum effecit ut, una cum praeclaris cogitationis formis, intellegeretur compluras inesse popularis sapientiae manifestationes, quae verum patrimonum culturae et traditionum constituunt. Harum tamen consuetudinum inquisitio una cum philosophiae vestigatione procedere debet. Haec ipsa sinet ut probanda popularis sapientiae lineamenta exsistant, dum necessario illa cum Evangelio enuntiando coniungit.(86)

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
