Latin
Lines 1.165-1.172
Contemporary, Fides et Ratio 1.165-172
Not analysed yet
62. Firmiter confirmare placet philosophiae disciplinam praecipuum habere momentum quod abstrahi non potest in studiorum theologicorum ratione et in alumnorum apud Seminaria institutione. Haud igitur inconsiderate studiorum theologicorum curriculum antecedat temporis quoddam spatium, quo peculiare philosophiae ediscendae praevideatur opus. Electio haec, quam Concilium Lateranense V confirmavit, (87) in experientia radices agit quam Media Aetas est adepta, cum convenientia inter philosophicam et theologicam disciplinam conspicuum obtinuit locum et momentum. Haec studiorum ratio affecit, iuvit et curavit, quamvis oblique, maximam partem promotionis recentioris philosophiae. Conspicuum exemplum exhibet beneficium, quod contulerunt Francisci Suarez Disputationes metaphysicae ,quae etiam in Studiorum Universitatibus Germaniae Luteranis reperiebantur. Haec autem methologia relicta sive in sacerdotali institutione sive in theologica inquisitione grave detrimentum attulit. Conspiciatur, exempli gratia, cogitationis et hodiernae culturae indiligentia, quae effecit ut omnes dialogi formae tollerentur vel omnes philosophiae sine iudicio susciperentur.
Magna Nos tenet spes has difficultates sublatum iri, prudenti intercedente philosophica et theologica institutione, quae numquam in Ecclesia desinere debet.
63. Has propter rationes, Nobis visum est instantem esse rem, his Nostris Litteris Encyclicis, acre studium confirmare, quod philosophiae tribuit Ecclesia; immo artam coniunctionem, qua theologicum opus et philosophica inquisitio nenctuntur. Inde Magisterii officium oritur philosophicam scientiam discernendi et concitandi, quae fidei minime aversetur. Nostrum est quaedam principia et indicia exhibere, quae necessaria arbitramur, ut ordinata necessitudo et efficax inter theologiam et philosophiam instituatur. Eorum sub lumine clarius iudicari poterit an qualemve necessitudinem cum diversis philosophicis scholis opinationibusque instituere debeat theologia, quas hodiernus mundus exhibet.
CAPUT VI
MUTUA INTER THEOLOGIAM
ET PHILOSOPHIAM ACTIO
Fidei scientia atque philosophicae rationis postulata
64. Dei verbum singulis hominibus omni tempore et in omnibus terrarum orbis locis destinatur; et homo est naturaliter philosophus. Theologia autem, quatenus repercussa et scientifica elaboratio intellectus huius verbi sub fidei lumine, seu quasdam suas propter rationes seu ad peculiaria munia obeunda facere non potest quin necessitudinem cum philosophicis scholis instituat, quae reapse annorum decursu invaluerunt. Peculiaribus methodologiis theologis haud significatis, quod quidem ad Magisterium non pertinet, quaedam munia theologiae propria memorare potius volumus, in quibus ad philosophicas cogitationes ipsam propter naturam revelati Verbi est decurrendum.