# Fides et Ratio 1.173-176

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.173-1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.173

65. Theologia veluti scientia fidei ordinatur duobus statutis principiis methodologicis, quae sunt: auditus fidei et intellectus fidei . Altero principio ipsa Revelationis depositum obtinet, quemadmodum id pedetemptim collustraverunt Sacra Traditio, Sacrae Litterae et vivum Ecclesiae Magisterium.(88) Altero, theologia cogitationis postulatis respondere vult per speculativam ratiocinationem.
De congrua auditus fidei comparatione, philosophia theologiae suam peculiarem affert opem cum cognitionis personalisque communicationis structuram considerat atque nominatim varias species et officia loquelae. Aequum pariter est pondus quod confert philosophia ut ecclesialis Traditio, Magisterii effata nec non eximiorum theologiae magistrorum sententiae aptius intellegantur: hi enim mentem suam patefaciunt saepe per cogitata formasque cogitationis, quae a certa quadam philosophica traditione mutuo suscipiuntur. Hac in re theologus rogatur ut non modo significet notiones vocabulaque, quibus Ecclesia cogitat suamque docrinam definit, verum etiam ut penitus philosophicas opinationes intellegat quae forte tam notiones quam nomina affecerint, ut ad rectas congruasque significationes perveniatur.
66. Si vero intellectus fidei ponderatur, animadvertendum est apprime divinam Veritatem « propositam nobis in Scripturis Sacris secundum doctrinam Ecclesiae intellectis » (89) propria fruere intellegibilitate tam logice congruenti ut proponatur veluti germana sapientia. Intellectus fidei hanc veritatem clarius recludit, non modo logicas intellectivasque structuras percipiens enuntiationum quibus Ecclesiae doctrina componitur, verum etiam, et in primis, salutis sensum extollens quam tales enuntiationes pro singulis et pro humanitate continent. Per has nimirum enuntiationes simul sumptas fidelis ad salutis historiam cognoscendam pervenit, cuius fastigium in persona Christi eiusdemque paschali mysterio reperitur. Fidei assentiendo fit ipse huius mysterii particeps.
Theologia dogmatica , ex parte sua, facultatem possidere debet adipiscendi universalem sensum mysterii Dei Unius et Trini atque oeconomiae salutis simul per rationem narrationis, simul, potissimum per formam ratiocinationis. Id efficere debet, profecto, intellectivis adhibitis notionibus quae critico iudicio effinguntur cum omnibus communicabili. Etenim absque philosophiae adiumento res theologicae illustrari non possunt, quales exempli gratia, sermo de Deo, personales intra Trinitatem relationes, actio Dei in mundo creantis, necessitudo inter Deum et hominem, Christi identitas qui est verus Deus et verus homo. Idem in diversis theologiae moralis argumentis viget, ubi quaedam notiones immediate usurpantur, veluti lex moralis, conscientia, libertas, personalis responsalitas, culpa, et similia, quae ad philosophicae ethicae rationem definiuntur.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
