Latin
Lines 1.177-1.180
Contemporary, Fides et Ratio 1.177-180
Not analysed yet
Necesse est ideo ut fidelis ratio naturalem habeat, veram congruentemque cognitionem de rebus creatis, de mundo et de homine, quas res etiam revelatio divina tractat; magis etiam, ipsa facultatem habere debet moderandi hanc cognitionem per modum intellectionis et argumentationis. Quapropter theologia dogmatica speculativa praesumit et complectitur philosophiam hominis, mundi atque, altius, ipsius «esse »,quae quidem in obiectiva veritate innititur.
67. Theologia fundamentalis ,suam propter disciplinae indolem quae officium sustinet rationem fidei reddendi (cfr 1 Pt 3,15), munus in se recipere debebit comprobandi et enodandi necessitudinem inter fidem et philosophicam scientiam. Concilium iam Vaticanum I, doctrinam resumens Pauli (cfr Rom 1,19-20), in id iam animos converterat, quasdam scilicet exstare veritates quae naturaliter, ideoque phlosophice, cognosci possunt. Earum cognitio necessario anteponitur ad Dei revelationem suscipiendam. In revelatione eiusque credibilitate vestiganda una cum consentaneo fidei actu, theologia fundamentalis demonstrare debet, sub cognitionis per fidem lumine, quasdam eminere veritates, quas iam ratio suo in autonomo vestigationis itinere percipit. Iisdem plenitudinis sensum tribuit Revelatio, dum eas ad divitias dirigit mysterii revelati, in quo ultimum finem reperiunt. Cogitetur, exempli gratia, de naturali Dei cognitione, de facultate divinam revelationem ab aliis phaenomenis secernendi vel de eius credibilitate agnoscenda, de humana loquela habili, facta ad loquendum significanti veroque modo de illis etiam rebus, quae humanam experientiam praegrediuntur. Omnibus ex his veritatibus mens ducitur ad exsistentiam agnoscendam cuiusdam viae quae est fidei reapse praeparatoria, quae in revelationem accipiendam recidere potest, propriis principiis propriaque autononia haud declinatis. (90)
Simili modo theologia fundamentalis intimam convenientiam ostendere debebit inter fidem eiusque praecipuam necessitatem sese explicandi per rationem, quae maxima cum libertate consentire potest. Fides poterit hoc modo «iter plene demonstrare rationi illi, quae sincere veritatem requirit. Sic fides, Dei donum, quamvis ratione haudquaquam innitatur, nullo pacto ea carere potest; similiter exstat necessitas, ut ratio ex fide vim sumat, novosque fines consequatur, ad quos sola pervenire non potest ». (91)
68. Theologia moralis fortasse etiam maiore indiget philosophiae auxilio. In Novo Foedere enim humana vita multo minus temperatur quam in Vetere Testamento. Vita in Spiritu fideles ducit ad libertatem responsalitatemque quae ipsam Legem transgrediuntur. Evangelium utcumque et apostolica scripta sive universalia christiane agendi principia ministrant sive doctrinam praeceptaque singularia. Ut eadem peculiaribus vitae individualis et socialis condicionibus accommodentur, oportet Christianus suam conscientiam funditus obstringere possit suique ratiocinii vim. Aliis verbis, id requirit ut theologia moralis recto philosophico prospectu utatur sive quod ad naturam humanam societatemque spectat sive quod ad ethicae deliberationis principia universalia.