# Fides et Ratio 1.18-20

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.18-1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.18

4. Quidquid autem id est, notetur oportet sub uno nomine diversas latere significationes. Praevia igitur explicatio necessaria evadit. Concupiscens extremam vitae veritatem homo adipisci, illas universales studet comparare cognitiones quae ei facultatem dant melius se comprehendendi ulteriusque progrediendi ad se perficiendum. Fundamentales hae notiones illa ex admiratione emanant quam rerum creatarum contemplatio in eo excitat: rapitur enim homo stupens quod se in rerum universitatem videt insertum cum aliis sui similibus consociatum quibuscum etiam communicat sortem. Iter hinc incipit quod illum pervehet ad novos usque cognitionis orbes detegendos. Nisi obstupescens miraretur homo, in repetitionem quandam sterilem recideret ac, paulatim, facultatem amitteret vitae reapse personalis ducendae.
Speculandi potestas, quae humani propria est intellectus, adiuvat ut, philosophicam per industriam, figura enucleetur exactae cogitationis sicque ordinata exstruatur disciplina logico affirmationum consensu atque solido doctrinarum contextu distincta. Hanc propter rationem, variis in cultus humani formis diversisque pariter aetatibus, fructus percepti sunt qui elaborandis veris cogitationum modis profuerunt. Ad historiae fidem factum est ut istud induceret ad unam dumtaxat philosophiae viam confundendam cum tota philosophica disciplina. Constat vero, his in casibus, certam quandam exsistere « superbiam philosophicam » quae suos attollere audeat oculos longe prospicientes at imperfectos ad interpretationem aliquam universalem. Re vera quodque philosophiae corpus , quantumvis reverendum sua in summa et amplitudine sine ullis abusibus, agnoscere debet principatum philosophicae cogitationis , ex qua et suam ducit originem et cui congruenter serviat necesse est.
Hoc modo, quamquam mutantur tempora cognitionesque progrediuntur, agnosci licet quasi nucleum quendam philosophicarum notionum, quae nonnumquam adsunt in hominum cogitantium historia. Cogitentur verbi gratia, principia non contradictionis, finalitatis ac causalitatis nec non cogitatum personae veluti subiecti liberi et intellegentis eiusque facultas Deum veritatem bonumque cognoscendi; cogitentur pariter nonnullae normae morales praecipuae quae omnium item sunt communes. Haec aliaque argumenta demonstrant, variis doctrinarum praetermissis scholis, corpus exsistere cognitionum in quibus introspici potest genus quoddam spiritalis hominum patrimonii. Ita fit ut ante oculos quasi philosophiam implicitam reperiamus cuius principia quisque homo se possidere sentiat, tametsi sub forma omnino universali neque conscia. Quoniam communicantur hae notiones quadamtenus ab omnibus, ipsae efficere debent medium quoddam punctum quo diversae philosophicae scholae confluunt. Quotiens ratio percipere valet atque exprimere prima et universalia vitae principia indeque recte consectaria propria deducere ordinis logici et deontologici, totiens appellari potest ratio recta sive, quemadmodum antiqui loquebantur, orqoV logoV.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
