# Fides et Ratio 1.181-183

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.181-1.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.181

69. Quispiam fortasse obiciat in praesenti condicione theologo esse deveniendum ut opem recipiat, potius quam a philosophia, ab aliis humanae scientiae formis quae sunt historia ac potissimum scientiae, quarum omnes homines singulares mirantur recentiores progressus. Alii autem, post auctum de necessitudine inter fidem et culturam sensum, affirmant theologiam esse convertendam potius ad translaticias sapientias quam ad philosophiam quae ex Graecia orta est quaeque Eurocentrica dicitur. Alii denique, initium ex falsa culturarum pluralismi opinatione sumentes, universale plane respuunt patrimonii philosophici bonum, quod recepit Ecclesia.
Hae aestimationes, quae ceterum in conciliari doctrina reperiuntur, (92) aliquam veritatem prae se ferunt. Eo quod ratio fit ad scientias, quae ratio compluribus in casibus utilis est quandoquidem pleniorem de obiecto vestigando cognitionem praebet, necessaria tamen non est obliviscenda pars quam agit cogitatio proprie philosophica, critica et in universalem rem vergens, quae ceterum a feraci culturarum permutatione requiritur. Illud proprie confirmare cupimus in uno certoque casu non esse consistendum, princeps munus neglegendo, ostendendi videlicet universalem indolem obiecti fidei. Hoc praeterea non est obliviscendum: quod philosophica cogitatio peculiariter confert, intellegere sinit tum in diversis vitae opinationibus tum in culturis, « non quid homines senserint, sed qualiter se habeat veritas rerum ». (93) Non variae hominum opiniones, sed veritas dumtaxat theologiae opitulari potest.
70. Peculiariter autem est ponderandum argumentum, quod convenientiam tangit inter culturas, etiamsi necessario de ea re penitus non edisseratur, propter implicationes quae inde sive in re philosophica sive in re theologica oriuntur. Quod Ecclesia convenit culturas et cum iisdem contendit, id usque ab Evangelii praedicati initio experta est Ecclesia. Christi praeceptum discipulis datum lustrandi omnia loca, « usque ad ultimum terrae » ( Act 1,8), ut ab Eo revelata Veritas transmitteretur, copiam communitati christianae dedit probandi continuo nuntii universalitatem atque impedimenta ex culturarum diversitate inducta. Locus epistulae sancti Pauli ad Ephesios efficacem opem fert, ut intellegatur quemadmodum primaeva christiana communitas hoc negotium egerit. Apostolus scribit: « Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit » (2,13-14).

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
