Latin
Lines 1.184-1.186
Contemporary, Fides et Ratio 1.184-186
Not analysed yet
Eiusmodi scripto ob oculos habito, nostra cogitatio latius panditur et mutationem attingit quae facta est postquam Gentiles ad fidem pervenerunt. Pro divitiis salutis, quam Christus attulit, decidunt impedimenta quae varias culturas dissociant. Dei repromissio in Christo fit nunc donatio universalis: non amplius circumscripta cuiusdam populi proprietatibus, eius sermone et moribus, sed cunctis destinatur ut patrimonium ex quo quisque haurire libere potest. Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur. Christus ipse sinit ut duo populi «unum »sint. Qui erant «longinqui »,novitatis beneficio quam paschale mysterium attulit «proximi »fiunt. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paolo effari possit Ecclesia: «Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei »(Eph 2,19).
Hac tam simplici enuntiatione luculenta veritas significatur: fidei concursus cum diversis culturis reapse effecit novam rem. Culturae, cum altius radices in natura humana agunt, testimonium secum ferunt illius apertionis ad universalitatem et transcendentiam quae propria est hominis. Ipsae ideo exhibent diversas ad veritatem accessiones, quae perutiles sunt homini, cui valores praebent qui magis magisque humanam reddere valent eius exsistentiam. (94) Eo quod culturae antiquarum consuetudinum repetunt valores, ipsae secum ferunt etiamsi implicite, sed hanc propter rationem haud minus vere indicium, quod remittit ad Deum in natura sese manifestantem, sicut antea demonstratum est cum de sapientialibus scriptis et de sancti Pauli doctrina sermo factus est.
71. Culturae, quippe quae cum hominibus eorumque historia arte coniungantur, eosdem communicant cursus ad quos humanum tempus manifestatur. Immutationes ideo progressionesque recensentur, inductae a congressionibus quas homines inter se convenientes effecerunt quasque mutuae communicationes eorum vitae exemplarium pepererunt. Culturae aluntur bonorum communicatione, earumque vis vitalis ac diuturnitas pendent ex facultate patendi novitatibus suscipiendis. Quomodo hi motus explicantur? Quisque homo in quadam cultura illigatur, ex ea pendet, eandemque magnopere afficit. Ipse est simul filius perinde ac pater culturae in qua defigitur. In omnibus vitae significationibus, is aliquid secum comportat quod eum inter creaturas denotat: id est, duratura ad mysterium apertio eiusque inexplebile cognitionis desiderium. Quapropter unaquaeque cultura habet in se et patefacit inustam intentionem in aliquam consummationem. Itaque dici potest culturam habere in se facultatem suscipiendi divinam revelationem.