# Fides et Ratio 1.187-189

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.187-1.189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.187

Ratio ipsa, secundum quam Christiani suam fidem experiuntur, cultura imbuitur illius loci qui proximus est et efficit vicissim ut eiusdem natura procedente tempore effingatur. Unicuique culturae Christiani immutabilem Dei veritatem praebent, quam Ipse in populi historia et cultura revelavit. Saeculorum sic decursu ille repetitur eventus cuius testes fuerunt peregrini qui die illo Pentecostes Hierosolymis adstabant. Cum Apostolos audivissent, rogaverunt: « Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei » ( Act 2,7-11). Evangelium diversis in culturis enuntiatum, dum a singulis quibus destinatur fidei adhaesionem requirit, non impedit quominus ii suam culturalem proprietatem retineant. Id nullam discretionem gignit, quandoquidem baptizatorum populus illa universalitate distinguitur, quae omnes humanos cultus recipit, progressum iuvando illius rei quae in ea implicatur, ad plenam in veritate explicationem consequendam.
Quapropter id quod est cultura numquam fieri potest iudicandi norma, minus ac minus norma veritatis novissima pro Dei revelatione. Huic illive culturae non aversatur Evangelium, proinde quasi, eam conveniens, id quod ad eam pertinet eripere velit eandemque cogat extrarias formas et alienas sumere. Nuntius contra, quem in mundum atque in culturas defert fidelis, vera est liberationis forma ab omni perturbatione a peccato effecta, itemque est vocatio ad plenam veritatem. Hac in conspiratione, non modo culturae nulla re exuuntur, sed concitantur potius ut sese ad veritatem evangelicam aperiant, unde incitamenta ad alios progressus assequendos nanciscantur.
72. Eo quod evangelizationis missio suo in cursu philosophiam Graecam primam convenit, id haudquaquam significat ceteros aditus excludi. Hodie, quotiescumque Evangelium culturae ambitus attingit ad quos christiana doctrina antea non accessit, nova exsurgunt inculturationis opera. Eaedem fere quaestiones, quas primaeva aetate enodare debuit Ecclesia, hodiernis hominibus afferuntur.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
