Latin
Lines 1.201-1.203
Contemporary, Fides et Ratio 1.201-203
Not analysed yet
Pars exinde adest obiectiva, quae ad ipsam materiam spectat: lucide quasdam exhibet veritates Revelatio, quas tametsi attingere potest ratio, nunquam tamen easdem repperisset si suis unis viribus innixa esset. Hoc in rerum prospectu quaestiones ponuntur, veluti notio Dei personalis, liberi et creatoris, quae ad philosophicae cogitationis progressum tantum pondus habuit, potissimum quod spectat ad philosophiam respicientem «esse ». Ad hanc provinciam ipsa peccati realitas quoque pertinet, quemadmodum ipsa fidei lumine manifestatur, quae quidem operam dat ut quaestio de malo congruenti ratione philosophice ponatur. Persona quoque, quae veluti spiritale quiddam consideratur, est peculiaris fidei proprietas: dignitatis christianus nuntius, aequalitatis ac libertatis hominum procul dubio vim habuit in philosophica cogitata, quae recentiores philosophi pepererunt. Ad propiora tempora accedentes, id memorare debemus quod agnitum est momentum quod induit etiam pro philosophia historicus eventus, christianae Revelationis culmen. Non casu ille cuiusdam historiae philosophiae factus est cardo, qui veluti novum veritatis humanae inquisitionis caput exhibetur.
Inter obiectiva philosophiae christianae elementa necessitas quoque adnumeratur perquirendi rationalitatem nonnullarum veritatum, quae in Sacris Scripturis significantur, veluti supernaturalis vocationis hominis possibilitas atque peccatum ipsum originale. Haec munia rationem lacessunt ad agnoscendum quiddam inibi inesse veri rationalisque, longe multumque ultra illos angustos fines quibus ipsa se conclusura erat. Argumenta haec reddunt re rationis provinciam laxiorem.
Has agitantes rationes, philosophi haud facti sunt theologi, propterea quod fidei veritatem intellegere et collustrare non studuerunt sumpto initio a Revelatione. Sua in ipsorum provincia, via meraque ratione sua usi agere perrexerunt, sed suam inquisitionem ad novos veri ambitus explicaverunt. Asseverare licet quod sine hac Dei verbi acri opera, philosophiae recentioris ac recentissimae magna pars haud exsisteret. Res suum praecipuum habet momentum, quamvis christianam orthodoxiam a compluribus novissimorum horum saeculorum philosophis deseri observetur.