Latin
Lines 1.208-1.213
Contemporary, Fides et Ratio 1.208-213
Not analysed yet
78. His praepositis cogitationibus, probe intellegitur cur subinde laudaverit Magisterium sancti Thomae philosophiae merita eundemque putaverit ductorem atque theologicae disciplinae exemplar. Nihil intererat philosophicas quasdam quaestiones complecti, neque imperare peculiares opinationes ut tenerentur. Magisterii propositum erat, atque est, significare quemadmodum sanctus Thomas germanum sit exemplar illorum qui veritatem perquirunt. Eius enim in meditatione rationis postulata et fidei vis altissimam invenerunt summam ex iis quae humana cogitatio unquam attigit, quippe qui Revelationis proprietatem radicitus tuitus sit, proprium rationis cursum numquam deprimendo.
79. Clarius quae antea edixit Magisterium ostendentes, novissima hac in parte quaedam postulata enuntiare volumus, quae theologia immo, antehac Dei verbum philosophicae cogitationi ac recentioribus philosophicis hodie exhibet. Quemadmodum supra dictum est, ad suas regulas agere suisque principiis inniti debet philosophus; nisi una tamen esse non potest veritas. Revelatio, et quae in ea continentur, rationis inventa eiusque legitimam autonomiam numquam comprimere possunt; at ratio, ex parte sua, sese interrogandi et percontandi facultatem numquam amittere debet, sibi omnino conscia se absolutum quiddam propriumque non esse. Veritas revelata, clare id quod est collustrando sumens initium ex splendore quem efficit id quod per se Est, philosophicae cogitationis iter illuminabit. Revelatio christiana verus fit, itaque, locus ubi philosophica et theologica disciplina, mutuam necessitudinem instituentes, coniunguntur et reciprocantur. Optandum igitur est ut theologi ac philosophi a sola veritatis auctoritate temperentur ita ut philosophia cum Dei verbo congruens contexatur. Philosophia haec locus erit ubi humani cultus et christiana fides convenient, consensionis erit sedes inter fideles et non fideles. Opem feret ut fideles sibi sint altius conscii altitudinem sinceritatemque fidei iuvari dum nectitur cum cogitatione dumque eam non recusat. Patrum rursus doctrina in hanc nos persuasionem perducit: «Et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare [. . .] Omnis qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit [. . .] quoniam fide si non cogitatur nulla est ». (95) Et etiam: «Si tollatur assensio fides tollitur, quia sine assensione nihil creditur ». (96)
CAPUT VII
POSTULATA HODIERNA ET OFFICIA
Verbi Dei postulationes haud renuntiandae
80. Continent Sacrae Litterae, tam explicito quam modo implicito, complura elementa ex quibus haurire licet claram cuiusdam philosophicae crassitudinis aestimationem hominis orbisque. Gradatim conscii facti sunt Christiani iis in paginis sacris divitem concludi thesaurum. Inde quidem elucet id quod experimur non esse absolutum, non esse increatum neque ex se ipso generatum. Deus est Absolutus unus. De Bibliorum paginis praeterea manifesto apparet species hominis veluti Dei imaginis, quae certa prae se fert indicia de eius essentia ac libertate nec non animae immortalitate. Quandoquidem orbis creatus non sibi solus sufficit, omnis deceptio autonomiae, quae creaturas omnes a Deo suapte natura pendere proindeque hominem etiam negaverit, ad calamitates perducit quae rationabilem harmoniae inquisitionem sensusque humanae vitae delent.