Latin
Lines 1.21-1.22
Contemporary, Fides et Ratio 1.21-22
Not analysed yet
5. Sua ex parte facere non potest Ecclesia quin magni officium rationis aestimet ad proposita illa consequenda unde ipsa hominum vita dignior reddatur. Etenim in philosophia viam ipsa conspicatur cognoscendi principales veritates hominum vitam tangentes. Eodem tempore, philosophiam iudicat instrumentum pernecessarium ut fidei intellectus altius inquiratur atque Evangelii veritas iis impertiatur qui eam nondum cognoverunt.
Similia igitur Decessorum Nostrorum coepta prosecuti, cupimus etiam Nos ad hoc peculiare rationis humanae opus convertere oculos. Eo praesertim impellimur quod novimus his maxime temporibus veritatis ultimae inquisitionem saepius obscuratam videri. Haud dubitatur quin philosophiae recentiori laudi tribuatur quod mentes iam in hominem ipsum intenduntur. Hinc initio facto, quaedam ratio interrogationum plena ulterius propulit hominis cupiditatem plus plusque cognoscendi atque singula multo altius. Ita doctrinarum formae implexae exstructae sunt quae suos variis in cognitionis provinciis protulerunt fructus, progressui nempe faventes tum culturae tum historiae. Anthropologia, logica disciplina, scientiae naturales, historia et sermo. . . ,immo quodam modo universitas cognitionis humanae est assumpta. Effectus re percepti suadere aliunde non debent ut obscuretur quod ipsa ratio, ad investigandum uno solo ex latere hominem uti subiectum intenta, videtur esse omnino oblita eundem hominem semper invitari ut ad veritatem se transcendentem progrediatur. Deficiente habitudine ad illam, quisque homo exponitur arbitrio soli suo atque ipsius velut personae condicio in eo est ut regulis unis pragmaticis aestimetur quae suapte natura experimentis innituntur, cum perperam credatur technicam artem necessario debere reliquis rebus dominari. Sic sane accidit ut, cum melius hanc intentionem ad veritatem exprimere deberet, gravata contra onere tot notitiarum ratio humana in se replicaretur atque de die in diem minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae consequi auderet. Recentior philosophia, omittens suas perquisitiones in ipsum «esse »dirigere, opus suum in cognitionibus hominum collocavit. Non ergo extulit facultatem quae homini data est veritatis cognoscendae, sed extollere eius limites maluit et condiciones.