# Fides et Ratio 1.224-226

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.224-1.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.224

Perpetuo se verbum Dei ad ea refert quae experientiam praetergrediuntur atque etiam hominum cogitationem; at hoc « mysterium » patefieri non posset neque theologia illud quadamtenus intelligibile efficere valeret, (102) si humana cognitio artis experientiae sensuum limitibus circumscriberetur. Quocirca metaphysica exsistit tamquam quaedam intercessio praestans in theologica inquisitione. Theologia quidem, prospectu metaphysico destituta, ultra experientiae religiosae investigationem progredi non poterit neque permittere ut intellectus fidei congruenter universalem veritatis revelatae transcendentemque vim significet.
Si metaphysicae partes tantopere extollimus, hoc ideo accidit quod persuasum Nobis habemus necessariam hanc esse viam ad statum discriminis superandum, in quo hodie philosophia magna ex parte omnino versatur, et ad quosdam improbos nostra in societate diffusos emendandos mores.
84. Manifestius etiam elucet metaphysici operis pondus si progressus expenduntur quos hodie scientiae hermeneuticae iam efficiunt nec non variae sermonis humani pervestigationes. Consectaria quae his effluxerunt ex studiis utilissima esse possunt ad fidei intellectum, quatenus structuram cogitationis humanae sermocinationisque patefaciunt atque omnem sensum in sermone inclusum. Verumtamen earundem disciplinarum cultores sunt qui suis inquisitionibus eo dumtaxat adveniunt ut explicent quo pacto intellegatur et quo modo exprimatur rerum universitas, non tamen rationis humanae facultatem probant ut rerum essentia detegatur. Quomodo non dispici potest hoc in affectu confirmatio illius discriminis fiduciae, quod aetas nostra patitur, de rationis humanae potestate? Cum vero, ex praemissis quibusdam gratuitis, hae sententiae iam fidei doctrinam obscurant eiusve universalem denegant virtutem, tunc non modo rationem demittunt, verum sese ipsas omnino excludunt. Fides etenim luculenter postulat ut hominum sermo via quadam universali  etiam vocibus analogicis tamen non ideo minus significantibus  realitatem divinam ac transcendentem. (103) Res nisi ita se haberent, Dei verbum, quod semper divinum est licet lingua humana contineatur, nihil de Deo significare posset. Huius Verbi interpretatio non huc illuc ab explicatione alia in aliam explicationem conicere nos potest, ad nullam nos adducens affirmationem simpliciter veram; alioquin nulla esset Dei revelatio, sed tantummodo significatio humanarum notionum de Deo et de iis quae existimatur ille de nobis cogitare.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
