# Fides et Ratio 1.227-229

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.227-1.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.227

85. Probe novimus postulata haec, a philosophia ipsi Dei verbo iniuncta, videri posse ardua multis qui hodiernam investigationis philosophicae experiuntur condicionem. Hanc omnino ob causam, ea omnia Nostra facientes quae iam complures annos Summi Pontifices docere non desistunt quaeque rursus inculcavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, vehementer confitemur Nobis esse persuasum hominem visionem unicam et ordinatam scientiae assequi posse. Hoc unum officiorum est quod christiana cogitatio proximo quidem christianae aetatis millennio in se recipere debebit. Multiplex scientiae humanae partitio, quatenus partim tantum ad veritatem accedere sinit ideoque etiam sensum ipsum perfringit, interiorem hominis hodierni impedit unitatem. Quare de his omnibus non potest sollicitari Ecclesia? Hoc sapientiae munus in eius pastores recta via ex Evangelio defluit neque ipsi se subducere possunt officio illius muneris explendi.
Quotquot hodie veluti philosophi respondere cupiant illis postulationibus quas cogitationi humanae Dei verbum imponit, eos credimus omnino suum debere explicare sermonem secundum easdem postulationes nec non continuam cohaerentiam cum diuturna illa traditione quae, ab antiquis profecta, transit per Ecclesiae Patres atque scholasticae disciplinae magistros, ut tandem ad intellegendos cogitationis recentioris atque huius aequalis temporis praecipuos fructus adveniat. Philosophus si hanc traditionem usurpare noverit seque ex ea dirigere, certe non poterit ipse fidelem se non demonstrare ipsi necessitati autonomiae philosophicarum investigationum.
Hoc sensu plurimum id significat, quod nempe quidam philosophi hodiernis in adiunctis se exhibeant fautores iterum detecti pergravis ponderis traditionum ad rectam cognitionis formam. Appellatio enim ad traditionem non sola praeteriti temporis recordatio est; agnoscit potius illa patrimonium culturae quod pertinet omnes ad homines. Par immo est dicere nos ad traditionem pertinere neque licere statuere de ea uti velimus. Hinc plane, quod radices in ipsam traditionem aguntur, permittitur nobis hodie ut cogitationem aliquam primam et novam et de futuro tempore providam enuntiemus. Eadem haec appellatio magis etiam pertinet ad theologiam. Non solum quia vivam Ecclesiae Traditionem ipsa possidet tamquam primigenum rerum fontem, (104) verum etiam quod idcirco theologia posse debet tum revocare altam traditionem theologicam quae priora saecula signavit, tum perennem illius philosophiae traditionem quae novit spatii temporisque fines excedere suam ob sapientiam.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
