# Fides et Ratio 1.23-24

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.23-1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.23

Multiplices hinc enatae sunt agnosticismi et relativismi formae quibus eo usque provecta est philosophica investigatio ut iam in mobili veluti scepticismi universalis tellure pererraret. Recentius praeterea variae invaluerunt doctrinae illuc tendentes ut etiam illae veritates imminuantur quas homo se iam adeptum esse putaverat. Licita sententiarum varietas iam indistincto concessit pluralismo, principio niso omnes opinationes idem prorsus valere: unum hoc est signorum latissime disseminatorum illius diffidentiae de veritate, quam hodiernis in adiunctis deprehendi passim licet. In idem diffidens iudicium incidunt etiam quaedam vitae notiones ex Oriente profectae; in iis, enim, veritati negatur propria eius indoles, cum pro concesso sumatur pari modo veritatem diversis indicari in doctrinis, vel inter se contradicentibus. Hoc in rerum prospectu cuncta ad opinationem quandam rediguntur. Percipitur quasi motus quidam fluctuans: cum hinc philosophica investigatio iam in illam viam se inserere potuit, quae propiorem eam reddit ad hominum vitam eiusque formas expressas, illinc tamen eadem inquisitio explicare iam vult deliberationes exsistentiales, hermeneuticas vel linguisticas quae alienae sunt a fundamentali hac quaestione de veritate cuiusque hominis vitae, exsistentiae atque Dei ipsius. Quapropter in homine nostrae aetatis, neque tantummodo quosdam apud philosophos, iam emerserunt affectus alicuius diffidentiae passim disseminatae nulliusque fiduciae de permagnis hominum cognoscendi facultatibus. Falso cum pudore quis contentus fit veritatibus ex parte et ad tempus, quin interrogationes radicales ponere iam contendat de sensu extremoque vitae humanae fundamento, in singulis hominibus et in ipsa societate. Brevi: spes iam interiit fieri posse ut talibus interrogationibus decretoriae responsiones reddantur.
6. Ecclesia vigens auctoritate illa, quae ei obtingit quod Revelationis Iesu Christi est custos, confirmare cupit huius meditationis necessitatem super veritate. Hanc ipsam ob causam in animum induximus appellare tum vos Veneratos in Episcopatu Fratres quibuscum annuntiandi communicamus munus « in manifestatione veritatis » ( 2 Cor 4,2) tum etiam philosophos atque theologos quorum est diversos veritatis perscrutari aspectus, tum etiam homines omnes adhuc quaerentes, ut nonnullas participemus cogitationes de itinere quod conducit ad veram sapientiam, ut quicumque in pectore amorem ipsius habeat, rectam ingredi valeat viam ut eam consequatur, in eaque quietem reperiat suis a laboribus spiritalemque laetitiam.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
