# Fides et Ratio 1.233-235

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.233-1.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.233

Intra theologicam meditationem plerumque se praebet historicismus quadam sub ratione « modernismi ». Dum enim quis merito studet sermonem theologicum accommodum et pervium reddere aequalibus suis, affirmationibus et dictionibus philosophicis tantummodo recentioribus utitur, criticis neglectis iudiciis quae ad traditionis lumen tandem aliquando proferenda sunt. Haec modernismi via, quoniam veritatem praesenti pro utilitate permutat, haud idonea reperitur ad veritatis satisfaciendum postulatis quibus respondeat theologia oportet.
88. Aliud expendendum est periculum, nempe scientismus . Haec philosophiae notio respuit tamquam validas omnes cognitionis formas alienas iis quae sunt scientiarum positivarum propriae atque in provinciam solorum phantasmatum reicit tum religiosam et theologicam cognitionem tum ethicam et aestheticam scientiam. Praeteritis temporibus eadem notio intra positivismum et neo-positivismum declarabatur, qui sensu destitutas iudicabant affirmationes metaphysicae indolis. Censura epistemologica omnem huic sententiae abstulit fidem, sed ecce novo renascitur sub scientismi vestitu. Hoc sub prospectu, bona ad animi motuum dumtaxat effecta rediguntur atque « essendi » notio praeteritur ut aliquid spatii nudis et simplicibus tribuatur factis. Sese igitur scientia praeparat ut per technologicos progressus omnibus dominetur vitae humanae partibus. Felices qui nullo modo possunt negari successus scientificae investigationes nec non horum temporum technologiae plurimum adiuverunt ut mens scientistica disseminaretur quae nullis iam videtur finibus circumscribi, cum in varias iam intraverit culturae formas et mutationes fundamentales ibi quoque effecerit.
Pro dolor, quod ad interrogationem pertinet de vitae sensu, notandum est a fautoribus scientismi eandem haberi quaestionem tamquam propriam orbis irrationalis aut omnino ficti. Non minus autem deludit huius mentis tractatio magnis de aliis philosophiae quaesitis quae, si iam non omnino praetermittuntur, aliqua deliberatione agitantur quae similitudinibus apparentibus fulcitur, fundamento carentibus omnino rationali. Hoc humanam rerum ponderationem reddit pauperiorem, cui fundamentales quaestiones illae subtrahuntur quas rationale animal , inde suis ab initiis in terra, perpetuo sibi proposuit. Postquam, hanc secundum sententiam, criticum iudicium ex ethica aestimatione est omissum, scientistarum doctrina efficere valuit ut plures sibi persuaderent id quod technica ratione fieri possit hanc ipsam ob causam morali ratione accipi posse.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
