# Fides et Ratio 1.236-238

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.236-1.238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.236

89. Haud minorum periculorum praenuntius est ipse pragmatismus , qui animi affectus ad eum maxime pertinet qui, suis in electionibus, usum recusat deliberationum theoreticarum vel existimationum ethicis principiis innitentium. Insignia sunt practica consectaria quae ab eiusmodi mentis opinatione profluxerunt. Nominatim vero eo deventum est ut popularis regiminis opinatio proferretur quae nullo modo ad fundamenta ordinis officiorum et debitorum referretur ac propterea immutabilia: honestas vel inhonestas quorundam morum secundum maioris partis suffragia in senatibus statuitur. (105) Patent autem huiusmodi iudicationis consectaria: praecipuae morales sententiae sive pronuntiationes paulatim disputationibus subduntur quorundam institutorum. Praeterea: ipsa anthropologica disciplina graviter afficitur, proposita una dumtaxat hominis visione, a qua longe absunt ethicae dubitationes nec non vitales explicationes de sensu doloris ac sacrificii, vitae et mortis.
90. Hucusque recensitae opinationes perducunt vicissim ad latiorem quandam notionem quae hodie efficere videtur communem multarum philosophiarum prospectum quae iam a sensu essendi recesserunt. Loquimur enim de interpretatione nihilista quae simul omnis fundamenti repudiationem continet omnisque veritatis obiectivae negationem. Nihilismus est humanitatis hominis ipsius negatio et eius proprietatis, prius quam adversetur postulationibus et doctrinis verbi Dei propriis. Etenim haud oblivisci licet neglectum ipsius « esse » necessario secum etiam longinquitatem adferre ab obiectiva veritate ac, proinde, ab ipso fundamento illo quod hominis sustinet dignitatem. Fieri sic potest ut de vultu hominis illae submoveantur partes et species quae similitudinem Dei patefaciunt, unde paulatim aut ad destructivam potentiae cupiditatem adducitur aut solitudinis ad desperationem. Amota enim semel hominis veritate, omnino quis decipitur se liberum illum facere contendens. Nam veritas atque libertas aut coniunguntur simul aut simul misere amittuntur.(106)
91. Explanantes principia sententiarum modo propositarum noluimus integram praebere descriptionem hodiernae philosophiae condicionis: ceterum difficulter redigi illa potest unicam ad aestimationem. Adseverare Nostra potius interest haereditatem scientiae ac sapientiae revera pluribus locupletari in regionibus. Satis memorare est logicam, sermonis philosophiam, epistemologiam, naturae philosophiam, anthropologiam, altiorem investigationem affectuum cognitionis, existentialem accessum ad libertatis explicationem. E contrario, principii immanentiae affirmatio, quae veluti media subiacet postulatis rationalistis, iam a priore saeculo responsiones excitavit quibus altissima dubitatio inducta est de aliis postulatis de quibus eo usque disputatum non erat. Enatae ita sunt sententiae irrationales, simulque criticum iudicium aperuit manifesto vacuam omnino postulationem absoluti dominii rationis.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
