Latin
Lines 1.239-1.243
Contemporary, Fides et Ratio 1.239-243
Not analysed yet
A quibusdam subtilioribus auctoribus aetas nostra uti tempus «post-modernum »est designata. Vocabulum istud, saepius quidem adhibitum de rebus inter se dissidentibus, indicat emergentem quandam elementorum novorum summam quae sua amplitudine et efficacitate graves manentesque perficere potuerunt mutationes. Ita verbum idem primum omnium adhibitum est de notionibus ordinis aesthetici et socialis et technologici. In provinciam deinde philosophiae est translatum, at certa semper ambiguitate signatum, tum quia iudicium de iis quae uti «post-moderna »appellantur nunc affirmans nunc negans esse potest, tum quia nulla est consensio in perdifficili quaestione de variarum aetatum historicarum terminis. Verumtamen unum illud extra omnem dubitationem invenitur: rationes et cogitationes quae ad spatium post-modernum referuntur congruam merentur ponderationem. Secundum enim quasdam earum opinationes certitudinum tempus dicitur iam sine remedio transiisse et homini ipsi iam discendum esse in rerum quodam prospectu vivere ubi nullus reperiatur sensus, sub nomine nempe rerum fugientium ac temporariarum. Omnem certitudinem iudicio suo delentes, complures auctores, necessariis neglectis distinctionibus, in dubium etiam fidei certitudines deducunt.
Quadamtenus confirmatur hic nihilismus in terrifica malorum experientia quibus aetas nostra est distincta. Ante calamitosum huius experimenti casum, optimismus rationalista, qui in historia deprehendebat victricem rationis progressionem, felicitatis libertatisque fontem, haud restitit ita ut iam ex maximis periculis et minis huius exeuntis saeculi invitatio sit ad desperationem.
Verum nihilominus est certam quandam mentem positivistam etiam nunc fidem tribuere deceptioni, cuius vi, propter reperta scientifica et technica, homo veluti demiurgus assequi ex se solo possit sibique obtinere plenum suam in fortunam dominatum.
Hodierna theologiae officia
92. Quatenus est Revelationis intellegentia, variis in historiae aetatibus theologia semper cognovit sibi diversarum culturarum postulationes esse suscipiendas ut intra eas, consentanea cum doctrinae explicatione, fidei elementa tradere posset. Hodie quoque duplex ad eam pertinet munus. Altera ex parte opus explicet illa oportet quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II suo tempore ei commisit: suas ut proprias renovaret docendi rationes quo evangelizationi efficacius inserviret. Hac in re quis recordari non potest de verbis a Summo Pontifice Ioanne XXIII prolatis dum aperiret Concilium? Dixit enim tunc: «Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur quam tempora postulant nostra ». (107)