# Fides et Ratio 1.244-246

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.244-1.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.244

Ex altera vero parte oculos theologia intendat necesse est ultimam in veritatem quam ei commendat Revelatio ipsa neque sibi satis esse existimet in mediis consistere intervallis. Decet enim reminisci theologum opus suum respondere « ad vim dynamicam, quae in ipsa fide inest » suaeque inquisitionis argumentum id esse: « Veritas, Deus vivus eiusque salutis consilium per Iesum Christum revelatum ». (108) Hoc munus, quod ante omnia afficit theologiam, simul quidem philosophiam provocat. Quaestionum enim multitudo, quae hodie premunt, communem poscit operam etiamsi multiplicibus rationibus illa expletur, ut cognoscatur denuo veritas atque exprimatur. Veritas, quae Christus est, ubique auctoritate universali se imponit quae gubernat, incitat et prosperat tum theologiam tum etiam philosophiam.
Quod creditur veritatem ubique validam cognosci posse, haud prorsus inde oritur intollerantia; condicio contra necessaria est ad verum sincerumque inter homines dialogum. Hac sola condicione fieri potest ut discidia vincantur et iter ad unam integram veritatem percurratur secundum eas semitas quas solus Domini resuscitati Spiritus cognoscit. (109) Nunc ipsum cupimus explicare quo pacto unitatis necessitas hodie in re conformetur, inspectis praesentibus theologiae officiis.
93. Propositum princeps quod explere vult theologia in eo consistit, ut Revelationis intellectus praebeatur fideique doctrina . Media propterea ipsius pars ac veluti centrum eius deliberationum erit mysterii ipsius Dei Unius et Trini contemplatio. Huc per mysterii Incarnationis Filii Dei ponderationem acceditur: eo quod ipse factus est homo ac deinde occuccurrit passioni et morti, quod mysterium in gloriosam eius resurrectionem atque ascensionem ad dexteram Patris evasit, unde veritatis Spiritum misit suam ad constituendam et animandam Ecclesiam. Hoc in rerum prospectu principale theologiae munus fit Dei kenosis intellectus, quod magnum humanae menti restat mysterium quae vix credibile opinatur dolorem mortemque posse amorem illum declarare qui nihil vicissim expetens sese dono concedit. Hac autem in re primaria quaedam necessitas iniungitur urgensque simul locorum ipsorum intenta pervestigatio: in primis Sacrarum Litterarum, deinde eorum quibus viva Ecclesiae Traditio profertur. Hic autem hodie nonnullae emergunt quaestiones, ex parte dumtaxat novae, quibus addi non potest solutio neglectis philosophiae officiis.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
