Latin
Lines 1.247-1.249
Contemporary, Fides et Ratio 1.247-249
Not analysed yet
94. Respicit prima difficilis quaestio necessitudinem inter significationem et veritatem. Quemadmodum omnibus aliis in textibus accidit, ita etiam fontes, quos interpretatur theologus, ante omnia aliquam transmittunt significationem quae illuminanda est atque explananda. Nunc vero se exhibet haec significatio tamquam de Deo veritatem, quae a Deo ipso sacrum per textum traditur. Quocirca hominum in sermone incorporatur Dei sermo, qui suam veritatem communicat, ea admirabili «indulgentia »quae logicam Incarnationis rationem refert. (110) Revelationis ideo interpretans fontes oportet theologus se ipse interroget quae alta et germana sit veritas quam Scripturarum loci aperire volunt etiam intra sermonis limites.
Ad Bibliorum quod attinet locos ac praesertim Evangeliorum, minime quidem redigitur eorum veritas in eventuum dumtaxat historicorum narrationem vel in factorum nudorum patefactionem, perinde ac positivismus historicista contendit. (111) Hi ex contrario loci proponunt eventus quorum veritas ponitur ultra simplicem historiae casum: in eorum significatione in et pro salutis historia reperitur. Plene haec explicatur veritas illo ex perenni usu quem Ecclesia fecit illorum textuum saeculorum decursu, pristinam eorundem servando significationem. Pernecessarium itaque est ut etiam philosophice de necessitudinis ratione interrogetur quae inter factum eiusque significatum intercedit; haec necessitudo proprium historiae efficit sensum.
95. Non uni populo neque aetati uni destinatur Dei verbum. Dogmaticae similiter pronuntiationes, quantumvis temporis illius culturam referant quo eduntur, constantem tamen et decretoriam efferunt veritatem. Hinc ergo quaestio exsistit quomodo inter se concilientur absoluta universalisque veritatis indoles atque inevitabiles historiae culturaeque condiciones earum formularum quibus eadem significatur veritas. Uti superius iam diximus, historicismi opinationes haud possunt defendi. Usus autem disciplinae hermeneuticae, quae ad metaphysicae scientiae patet postulata, demonstrare valet quo pacto ex adiunctis historicis et incertis, in quibus textus sacri maturuerunt, ad veritatem transitus fiat ibidem patefactam, quae easdem illas praetergreditur condiciones.