# Fides et Ratio 1.25-26

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.25-1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.25

Ad hoc inceptum Nos adducit conscientia in primis quae verbis Concilii Vaticani II significatur cum Episcopos esse adfirmat « divinae et catholicae veritatis testes ».(3) Testificandae igitur veritatis officium est concreditum nobis Episcopis, quod deponere haud possumus quin simul ministerium acceptum deseramus. Fidei veritatem confirmantes, nostrae aetatis hominibus reddere possumus veram fiduciam de propriis cognoscendi facultatibus ipsique philosophicae disciplinae praebere provocationem ut suam plenam recuperare valeat explicareque dignitatem.
Alia Nos quoque permovet causa ut has perscribamus deliberationes. Litteris in Encyclicis Veritatis splendor inscriptis animorum intentionem direximus ad quasdam « doctrinae catholicae fundamentales veritates quae in periculo versantur deformationis vel negationis ob rerum adiuncta aetatis nostrae ».(4) His Litteris pergere cupimus easdem meditationes ulterius persequi, mente videlicet conversa ad argumentum ipsius veritatis eiusque fundamentum quod spectat ad fidem . Etenim negari non potest hoc celerium et implicatarum mutationum tempore iuniores praesertim, ad quos pertinet ventura aetas et de quibus ea pendet, illi exponi sensui sive persuasioni se certis privari fundamentalibus principiis ad quae referantur. Necessitas alicuius solidi firmamenti, in quo vita singulorum hominum societatisque exstruatur, vehementius persentitur praesertim quotiens necesse est comprobare partialem naturam propositorum quae res transeuntes ad gradum alicuius ponderis tollunt, dum decipiunt potestatem ipsam assequendi verum vitae sensum. Ita profecto evenit ut multi suam vitam ad ipsum praecipitii marginem producant, nescientes interea quid ultra maneat. Inde hoc nempe accidit quod nonnumquam ii, quos munus fere proprium obstringebat ut culturae formis fructus proferrent suarum deliberationum, oculos a veritate abstraherent, cum laboris successum subitum praeferrent patientis inquisitionis labori earum rerum quae vivendo sunt experiendae. Strenue igitur pristinam suam vocationem recuperare debet philosophia cuius grave est officium cogitationem humanam informare nec non humanum ipsum cultum, perpetuo revocando homines ad veritatis perquisitionem. Hac omnino de causa non solam necessitatem sensimus, verum etiam morale officium ut de hoc argumento eloqueremur, ut hominum genus, limen tertii millenni christiani aetatis supergressurum, magis conscium sibi facultatum magnarum reddatur quae illi sunt concessae seque renovato animi fervore dedat salutis explendo consilio in quod ipsius est inserta historia.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
