# Fides et Ratio 1.254-256

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.254-1.256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.254

Si traditionis theologicae universos complecti vult intellectus fidei thesauros, ad philosophiam essendi decurrere debet. Haec enim necessario quaestionem essendi rursus proponet secundum postulationes atque totius traditionis philosophicae etiam recentioris utilitates adlatas, omni omissa opportunitate in superatas iam philosophicas rationes futiliter recidendi. Intra metaphysicae christianae traditionis prospectum philosophia essendi est philosophia actuosa seu dynamica quae ipsis in suis ontologicis, causalibus et communicativis structuris praebet veritatem. Impetum suum ac perennem impulsum in eo reperit quod actu ipso « essendi » sustentatur, unde plena et generalis permittitur ad solidam rerum universitatem patefactio, omnibus excessis terminis ut Ille qui rebus omnibus consumationem tribuit attingatur. (115) Ea in theologia, quae sua ex Revelatione desumit principia tamquam a novo cognitionis fonte, haec omnino confirmatur indicandi ratio intimum secundum illud vinculum inter fidem et metaphysicam rationalitatem.
98. Explicari similes possunt deliberationes etiam ratione habita moralis theologiae . Philosophiae redintegratio postulatur etiam ut intellegatur fides ad credentium vitam actionemque spectans. Ante oculos constitutis provocationibus hodiernis in re sociali, oeconomica, in re politica ac scientifica, ethica hominis conscientia confunditur. In Litteris Encyclicis Veritatis splendor docuimus Nos complures in orbe nostro exsistentes difficultates inde oriri quod est « crisis circa veritatem. Amissa notione veritatis universalis de bono quod ab humana mente percipi potest, necessario de conscientia opinio est immutata, quae iam suo in primigenio statu non consideratur, tamquam scilicet actus intellectus personae cuius est adhibere universalem cognitionem boni in peculiari quadam condicione et iudicium facere de honesto eligendo hic et nunc; eo tenditur ut personae conscientiae privilegium tribuatur statuendi autonoma ratione normam boni malique, indeque agendi. Mens haec arte coniungitur cum individualistica ethica, secundum quam quisque cum sua confertur veritate, quae ab aliorum veritate differt ». (116)
Totas per easdem Encyclicas Litteras praecipuas extulimus partes attinentes ad veritatem morali in provincia. Veritas haec de plerisque ethicis quaestionibus, quae magis hodie premunt, a theologia morali intentam ecit meditationem quae eius in Dei verbo radices illuminet. Suum ut expleat hoc munus, debet ideo moralis theologia uti ethica philosophiae disciplina, quae bonorum veritatem respicit; ethica videlicet utatur oportet disciplina quae neque subiectiva sit neque utilitati soli serviat. Haec postulata ethica ratio importat atque ante flagitat philosophicam anthropologiam nec non metaphysicam bonorum tractationem. Hanc unicam rerum iudicationem adhibens, quae cum christiana vitae sanctitate virtutumque humanarum et supernaturalium exercitatione cohaeret, moralis theologia diversas sua in regione quaestiones agitare poterit  cuius generis sunt pax socialisque iustitia, familia, vitae defensio locorumque naturae custodia  multo quidem efficacius et plenius.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
