# Fides et Ratio 1.257-261

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.257-1.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.257

99. Theologicum Ecclesiae opus ad fidem et catechesim in primis nuntiandam deputatur. (117) Nuntiatio sive « kerygma » ad conversionem vocat, Christi proponendo veritatem quae eius consummatur paschali in Mysterio: in Christo, enim, uno veritatis agnosci potest plenitudo quae homines salvat (cfr Act 4,12; 1 Tim 2,4-6).
Hinc probe pariter intellegitur cur praeter theologiam sibi etiam catechesis adsumat maius quoddam pondus: in se enim haec complectitur philosophica aliqua consectaria fidei sub lumine vestiganda. Doctrina intra catechesim tradita aliquid certe ad instituendam personam humanam confert. Debet catechesis, quae etiam communicatio est facta per verba, Ecclesiae Magisterium tota ex ipsius integritate praebere, (118) coniunctionem illius etiam cum credentium vita demonstrans. (119) Unicum ita efficitur doctrinam inter et vitam vinculum quod aliter attingi non potest. Non sane veritatum intellectivarum corpus in catechesi traditur, verum viventis Dei mysterium. (120)
Plurimum aequabiliter philosophica disputatio confert ad necessitudinem collustrandam inter veritatem et vitam, inter eventum et doctrinalem veritatem ac, praesertim, rationem inter transcendentem veritatem et sermonem qui humanitus intellegi potest. (121) Mutua consociatio inter disciplinas theologicas et exitus variis ex opinationibus philosophicis perceptos exprimet, itaque, veram fecunditatem in fide communicanda altiusque in ea comprehendenda.
CONCLUSIO
100. Quandoquidem iam transierunt plus quam centum anni cum Leonis XIII Litterae Encyclicae Æterni Patris prodierunt, quas saepenumero hoc in Nostro scripto commemoravimus, necessarium Nobis visum est de necessitudine inter fidem et philosophiam distinctius sermonem repetere. Omnino manifestum est momentum quod habet philosophica cogitatio in cultura explicanda et in personalibus socialibusque moribus temperandis. Ipsa multum potest, quod haud semper clare percipitur, etiam circa theologiam eiusdemque diversas disciplinas. Has propter causas consentaneum necessariumque esse iudicavimus vim confirmare quam philosophia pro fidei intellectu finibusque habet, quibus ipsa occurrit cum obliviscitur vel Revelationis veritates denegat. Ecclesia enim persuasissimum habet fidem et rationem « opem sibi mutuam » ferre, (122) dum utraque simul iudicium criticum et purificatorium exercet, simul stimulum admovet ad inquisitionem producendam et altius perscrutandas res.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
