# Fides et Ratio 1.27-32

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.27-1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.27

CAPUT I
SAPIENTIAE DIVINAE PATEFACTIO
Iesus Patris Revelator
7. Omni meditationi quam perficit Ecclesia subiacet conscientia apud ipsam nuntium depositum esse qui suam trahat originem ex Deo ipso (cfr 2 Cor 4,1-2). Haud ex propria consideratione provenit haec conscientia etiam profundissima quam hominibus ea praebet, verum ex verbi Dei in fide receptione (cfr 1 Thess 2,13). Ad vitae nostrae uti credentium originem congressio quaedam, sui generis unica, invenitur quae mysterii a saeculis absconditi designat illuminationem (cfr 1 Cor 2,7; Rom 16,25-26), quod autem nunc aperitur: « Placuit Deo in sua bonitate et sapientia seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis suae (cfr Eph 1,9), quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur ».(5) Hoc est plane gratuitum opus quod a Deo proficiscitur et ad homines pervenit ut illi salvi fiant. Tamquam amoris fons Deus se cupit cognosci atque cognitio quam illius habet homo omnem perficit aliam notitiam quam mens eius assequi potest de propriae exsistentiae sensu.
8. Doctrinam fere verbatim repetens, quam Concilii Vaticani I Constitutio Dei Filius exhibet, rationemque ducens principiorum in Concilio Tridentino propositorum Constitutio Concilii Vaticani II Dei Verbum ulterius produxit saeculare iter intellectus fidei , Revelationem ad doctrinae biblicae institutionisque totius patristicae lucem ponderando. Concilii Vaticani I participes supernaturalem revelationis divinae extulerunt indolem. Negabat censura rationalistica, quae eo ipso tempore adversus fidem movebatur secundum falsas lateque disseminatas opinationes, omnem cognitionem quae rationis naturalium potestatum non esset consecutio. Hoc quidem Concilium induxit ut vehementer inculcaret ultra omnem rationis humanae cognitionem, quae suapte natura ad Conditorem usque agnoscendum progredi valeret, cognitionem etiam reperiri quae fidei propria esset. Haec cognitio veritatem exprimit quae fundamentum invenit in Deo sese revelante quaeque veritas est certissima quandoquidem Deus nec fallit nec fallere cupit.(6)
9. Docet itaque Concilium Vaticanum I veritatem ex philosophica deliberatione perceptam atque Revelationis veritatem non confundi neutramque earum alteram reddere supervacaneam: « Duplicem esse ordinem cognitionis non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ».(7) Quae Dei testimonio innititur fides atque supernaturali gratiae utitur adiumento, re vera ad alium pertinet ordinem ac philosophicae cognitionis. Sensuum enim haec perceptioni adnititur nec non experientiae ac se sub intellectus solius lumine movet. Philosophia atque scientiae in naturalis rationis versantur ordine, dum contra a Spiritu illuminata et gubernata fides agnoscit in ipso salutis nuntio « gratiae et veritatis plenitudinem » (cfr Io 1,14) quam per historiam patefacere decrevit Deus semelque in sempiternum per Filium suum Iesum Christum (cfr 1 Io 5,9; Io 5,31-32).

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
