Latin
Lines 1.37-1.41
Contemporary, Fides et Ratio 1.37-41
Not analysed yet
12. Locus ita evadit historia ubi comprobare possumus Dei acta pro hominibus. Nos enim attingit ille in iis quae nobis maxime sunt familiaria et ad demonstrandum facilia, quia cotidiana nostra constituunt adiuncta, quibus submotis haud possemus nosmet ipsos intellegere.
Permittit Dei Filii incarnatio ut perennis ac postrema summa videatur completa quam ex se profecta hominum mens numquam fingere sibi valuisset: Aeternum ingreditur tempus, Quod est Omne absconditur in parte, Deus hominis suscipit vultum. Christi in Revelatione igitur expressa veritas iam nullis circumscribitur artis locorum et culturarum finibus, verum cuivis viro et feminae aperitur quae eam complecti voluerit veluti sermonem penitus validum qui vitae tribuat sensum. In Christo omnes homines iam accessum habent ad Patrem; sua namque morte ac resurrectione Ipse vitam aeternam dono dedit quam primus respuerat Adamus (cfr Rom 5,12-15). Hanc per Revelationem ultima exhibetur homini de propria vita veritas deque historiae sorte: «Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit »adseverat Constitutio Gaudium et spes . (12) Extra hunc rerum conspectum mysterium vitae singulorum hominum manet aenigma insolubile. Ubi reperire valet homo responsiones illis permoventibus interrogationibus, verbi gratia de dolore atque innocentis cruciatu ac de morte, nisi illo sub lumine quod ex mysterio passionis mortis resurrectionis Christi profluit?
Coram arcano -ratio
13. Non tamen oblivisci licebit Revelationem mysteriis abundare. Sane quidem cuncta sua ex vita Iesus vultum Patris revelat utpote qui venerit ut intima Dei enarraret; (13) verumtamen quam habemus talis vultus cognitio semper designatur incompleta quadam ratione atque etiam nostrae comprehensionis finibus. Sinit una fides nos in mysterium ingredi intimum, cuius congruentem fovet intellectum.
Docet Concilium quod «Deo revelanti praestanda est "oboeditio fidei" ». (14) Perbrevi hac sed densa affirmatione principalis quaedam fidei christianae declaratur veritas. Dicitur, in primis, fidem esse oboedientiae responsionem Deo. Id poscit ut Ille sua agnoscatur in divinitate, sua in transcendentia supremaque libertate. Deus qui facit ut ipse cognoscatur ob suae absolutae transcendentiae auctoritatem, secum etiam adfert credibilitatem eorum quae revelat. Sua fide adsensum suum huiusmodi testificationi divinae tribuit homo. Hoc significat eum plene integreque agnoscere rerum revelatarum veritatem, quoniam ipse se pignus illarum exhibet Deus. Veritas haec, quae homini conceditur neque ab eo exigi potest, in contextum se introducit cuiusdam communicationis singularis inter personas rationemque ipsam humanam impellit ut ei se aperiat eiusque altam percipiat significationem. Hanc ob causam actus ille, quo nos Deo committimus, semper ab Ecclesia tamquam tempus habitus est cuiusdam electionis fundamentalis, qua tota involvitur persona. Usque ad extremum intellectus ac voluntas exercent spiritalem suam naturam ut subiecto humano permittatur actum perficere quo uniuscuiusque libertas pleno modo vivatur. (15) In fide proinde non adest dumtaxat praesens libertas: etiam postulatur. Immo, ipsa fides unicuique facultatem dat suam enuntiandi meliore ratione libertatem. Aliis verbis: libertas non in electionibus contra Deum impletur. Quomodo enim verus libertatis usus iudicari posset nulla sese aperiendi voluntas ad id quod sinit homines se totos explicare? Credendo namque persona humana actum suae vitae significantissimum complet; hic enim veritatis certitudinem adsequitur veritas in eaque vivere decernit.