Latin
Lines 1.382-1.387
Contemporary, Fides et Ratio 1.382-387
Not analysed yet
(107) Allocutio qua Concilium est inchoatum (11 Octobris 1962): AAS 54 (1962), 792.
(108) Congr. pro Doctrina Fidei, Instr. de vocatione ecclesiali theologi Donum veritatis (24 Maii 1990), 7-8: AAS 82 (1990), 1552-1553.
(109) In Litteris Encyclicis Dominum et vivificantem explicantes locum Io 16,12-13 scripsimus: «Iesus Paraclitum, Spiritum veritatis, exhibet ut eum qui "docebit et suggeret", ut eum qui ei "testimonium perhibebit"; nunc vero ait "deducet vos in omnem veritatem". Locutio "deducet vos in omnem veritatem", prout ad ea refertur, quae Apostoli "non possunt portare modo", imprimis necessario coniungitur cum exinanitione Christi ,passione et Cruce peracta, quae eo tempore, quo has protulit voces, iam impendebat. Postea tamen patefit illud "deducere in omnem veritatem" necti non solum cum scandalo Crucis, sed etiam cum iis omnibus, quae Christus «fecit et docuit» (Act 1,1). Re enim vera mysterium Christi, ut totum, postulat fidem, cum haec hominem in mysterii revelati "realitatem" opportune inducat. Illud ergo "deducere in omnem veritatem" in fide et per fidem ad effectum adducitur: quod Spiritus veritatis operatur, idque ex eius actione in homine promanat. Hac in re Spiritus Sanctus est hominis summus magister, est lux spiritus humani »,n. 6: AAS 78 (1986), 815-816.
(110) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum ,13.
(111) Cfr Pontificia Commissio Biblica, Instr. de historica Evangeliorum veritate (21 Aprilis 1964): AAS 56 (1964), 713.
(112) «Liquet etiam Ecclesiam non cuilibet systemati philosophico, brevi temporis spatio vigenti, devinciri posse: sed ea quae communi consensu a catholicis doctoribus composita per plura saecula fuere ad aliquam dogmatis intellegentiam attingendam, tam caduco fundamento procul dubio non nituntur. Nituntur enim principiis ac notionibus ex vera rerum creatarum cognitione deductis; in quibus quidem deducendis cognitionibus humanae menti veritas divinitus revelata, quasi stella, per Ecclesiam illuxit. Quare mirum non est aliquas huiusmodi notiones a Conciliis Oecumenicis non solum adhibitas, sed etiam sancitas esse, ita ut ab eis discedere nefas sit »: Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS 42 (1950), 566-567; cfr Commissio Theologica Internationalis, docum. Interpretationis problema (Octobre 1989): Ench. Vat. 11, nn. 2717-2811.