# Fides et Ratio 1.42-45

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.42-1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.42

In rationis adiumentum, quae mysterii quaerit intellectum, etiam signa praesentia in Revelatione occurrunt. Adiuvant ea ut altius perquiratur veritas utque mentem ex sese intra mysterium scrutari valeat. Quidquid id est, signa haec, si altera ex parte maiorem tribuunt rationi humanae vim quia sinunt eam propriis viribus, quarum ipsa est invidiosa custos, intra mysterium investigare, ex altera vero parte eam incitant ut eorum veluti signorum naturam transgrediatur ut ulteriorem percipiat significationem eorum quae in se continent. In iis ideoque iam abscondita subiacet veritas, ad quam dirigitur mens et a qua seiungi non potest quin simul signum ipsum illi praebitum deleatur.
Quadamtenus revertimur ad sacramentalem Revelationis rationem atque, nominatim, ad eucharisticum signum ubi individua unitas inter rem ipsam eiusque significationem permittit ut mysterii capiatur altitudo. In Eucharistia revera praesens adest ac vivus Christus, suo cum Spiritu operatur, sed, quemadmodum praeclare sanctus Thomas edixit, « Quod non capis, quod non vides, animosa firmat fides, praeter rerum ordinem. Sub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiae ».(16) Refert idem philosophus Blasius Pascal: « Sicut Christus Iesus ignotus inter homines fuit, ita manet veritas eius, communes inter opinationes, sine ulla exteriore distinctione. Sic etiam Eucharistia restat inter panem communem ».(17)
Fidei cognitio, demum, mysterium non exstinguit; illud evidentius dumtaxat reddit demonstratque veluti necessarium vitae hominis elementum: Christus Dominus « in ipsa Revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit »,(18) quae nempe ea est ut vitae trinitariae Dei particeps fiat.(19)
14. Verum novitatis prospectum recludunt ipsi scientiae philosophicae doctrinae binorum Conciliorum Vaticanorum. In hominum historiam inducit Revelatio necessitudinis punctum quoddam quo carere non potest homo, si ad suae vitae comprehendendum mysterium pervenire voluerit; aliunde vero haec cognitio continenter ad Dei refertur mysterium quod plane exhaurire mens non valet, sed dumtaxat percipere et in fide complecti. Intra haec duo tempora peculiare habet ratio humana spatium suum unde investigare ei licet atque comprehendere, quin tamen nulla alia re circumscribatur nisi finita natura suae indolis coram Dei infinito mysterio.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
