# Fides et Ratio 1.46-48

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.46-1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.46

Quapropter in historiam nostram Revelatio infert aliquam veritatem, universalem atque ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam consistat; immo vero, eam impellit ut suae cognitionis fines perpetuo dilatet, donec ea omnia se perfecisse intellegat quae in ipsius erant potestate, nulla praetermissa parte. Ad hanc autem deliberationem adiuvare nos festinat unum ex fecundissimis ingeniis maximeque significantibus in generis hominum historia, ad quem virum honorifice se convertunt tam philosophia quam theologia: sanctus Anselmus. Ille Cantuariensis Archiepiscopus sic sententiam suo in Proslogion eloquitur: « Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem atque aliquando mihi videretur iam capi posse quod quaerebam, aliquando mentis aciem omnino fugeret, tandem desperans volui cessare, velut ab inquisitione rei, quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando, ab aliis, in quibus proficere possem, impediret, penitus a me vellem excludere, tunc magis ac magis, nolenti et defendenti se coepit cum importunitate quadam ingerere. [...] Sed heu! me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae, elongatis a Deo! Quid incoepi? Quid effeci? Quo tendebam? Quo deveni? Ad quid aspirabam? In quibus suspiro? [...] Ergo, Domine, non solum es id quo maius cogitari nequit, sed es quiddam maius quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse aliquid huiusmodi; si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius te: quod fieri nequit ».(20)
15. Revelationis christianae veritas, quae cum Iesu Nazareno congreditur, quemlibet hominem percipere sinit propriae vitae « mysterium ». Dum perinde ac suprema ipsa veritas observat illa autonomiam creaturae libertatemque eius illam etiam obstringit ut ad transcendentiam sese aperiat. Haec coniunctio libertatis ac veritatis maxima evadit planeque Domini intellegitur sermo: « Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos » ( Io 8,32).
Verum veluti astrum conductorium christiana Revelatio fit homini qui inter condiciones progreditur mentis cuiusdam immanentisticae nec non logicae technocraticae angustias; extrema est facultas quae a Deo praebetur ut pristinum amoris consilium, creatione ipsa inchoatum, denuo plene reperiatur. Hominibus verum cognoscere cupientibus, si ultra se adhuc prospicere valent et intuitum suum extra propria proposita attollere, potestas tribuitur veram necessitudinem cum sua vita recuperandi, viam persequendo veritatis. Ad hunc rerum statum bene dicta libri Deuteronomii adhiberi licet: « Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum nec in caelo situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?". Neque trans mare positum, ut causeris dicas: "Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?". Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum » (30,11-14). Quam notionem quasi vocis celebris imagine refert sententia sancti philosophi et theologi Augustini: « Noli foras ire, in te ipsum redi. In interiore homine habitat veritas ».(21)

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
