# Fides et Ratio 1.71-77

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.71-1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.71

Crucis sapientia igitur omnem culturae limitem transgreditur quem ei aliunde imponere nitantur atque imperat ut quisque se aperiat universali veritatis naturae quam in se ipsa gerit. Qualis rationi nostrae obicitur provocatio, qualemve inde percipit utilitatem si se dederit! Philosophia, quae iam ex se agnoscere potest perpetuum hominis ascensum adversus veritatem, adiuvante fide potest se recludere ad recipiendum in « stultitia » Crucis criticum iudicium eorum qui falso arbitrantur se veritatem possidere, dum eam angustiis sui philosophici instituti involvunt. Inter fidem et philosophiam necessitudo in Christi crucifixi ac resuscitati praedicatione scopulum offendit ad quem naufragium facere potest, sed ultra quem patescere potest infinitum veritatis spatium. Hic liquido indicatur inter rationem ac fidem limes; at locus similiter clarus elucescit ubi ambae ipsae congredi possunt.
CAPUT III
INTELLEGO UT CREDAM
In via veritatem ad inquirendam
24. Lucas Evangelista in Actibus Apostolorum narrat Paulum, varia inter missionis itinera, Athenas pervenisse. Urbs illa, philosophorum sedes, simulacris affluebat, quae diversa idola ostentabant. In altare quoddam repente mentem intendit quare cito exordium sumpsit ad statuendum elementum commune unde nuntium kerigmaticum iniret: « Viri Athenienses,  ait  per omnia quasi superstitiosiores vos video; praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: "Ignoto Deo". Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis » ( Act 17, 22-23).
Inde exorsus Paulus de Deo loquitur tamquam Creatore, de Eo nempe qui omnia superat et omnia vivificat. Sermonem dein ita prosequitur: « Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum » ( Act 17, 26-27).
Apostolus in luce collocat veritatem quam Ecclesia uti thesaurum habere consuevit; in latebris cordis hominis flagrans Dei desiderium est seminatum. Quod vehementer recolit liturgia Feriae VI in Parasceve, cum, in precibus pro non credentibus, nos invitat ad orandum: « Omnipotens sempiterne Deus, qui cunctos homines condidisti, ut te semper desiderando quaererent et inveniendo quiescerent... ».(22) Iter igitur quoddam exstat quod homo sua ex voluntate emetiri potest: quod quidem initium sumit cum ratio facultate ditatur sese ultra res contingentes extollendi ut in infinitum peregrinetur.

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
