# Fides et Ratio 1.89-91

Contemporary, Fides et Ratio, Lines 1.89-1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/fides-et-ratio/1.89

30. Nunc expedit ut hae diversae veritatum formae properato percurrantur. Numerosiores quidem sunt veritates quae immediata nituntur evidentia vel experimento confirmantur; hae veritates cotidianam vitam scientificamque pervestigationem respiciunt. Alio sub gradu inveniuntur veritates indolis philosophicae, quas homo per speculativam intellectus facultatem attingit. Sunt denique veritates religiosae, quarum fundamenta quodammodo etiam in philosophia ponuntur. Hae continentur in responsionibus, quas diversae religiones, suas secundum cuiusque traditiones, novissimis offerunt interrogationibus.(27)
Quod ad philosophicas attinet veritates, notandum est eas non circumscribi solis doctrinis, interdum evanidis, eorum qui philosophiam profitentur. Omnis homo, ut dictum est, quodam sub modo philosophus est et suas possidet philosophicas notiones, quibus vitam gubernat suam: aliter atque aliter universum quisque sibi efformat conspectum responsumque de propriae exsistentiae sensu: hoc sub lumine rem personalem interpretatur atque sese gerendi modum gubernat. Ibidem interrogandum est de habitudine quae inter veritates philosophico-religiosas intercedit et veritatem in Christo Iesu revelatam. Priusquam huic quaestioni respondeatur, ulterior philosophiae cognitio perpendatur oportet.
31. Homo creatus non est ut vitam degat solus. Ipse nascitur et crescit in familiae sinu, atque annorum decursu industria sua in societatem cooptatur. Itaque ab incunabulis variis inseritur traditionibus, ex quibus non tantum loquelam et culturae institutionem accipit, verum etiam plurimas veritates, quibus, quasi innata ratione, credit. Nihilominus adulescentia et personae maturatio efficiunt ut hae veritates in dubio collocentur et expurgentur per singularem criticam intellectus actionem. Quod non impedit quominus, post hunc transitum, hae eaedem veritates « recuperentur », sive per experientiam ex iisdem factam, sive per subsequentem ratiocinationem. Attamen, in vita hominis veritates simpliciter creditae numerosiores exstant quam illae quas ille obtinet per personalem recognitionem. Quisnam vero stricte cribrare potest innumeros scientiarum exitus, quibus hodierna nititur vita? Quis sua sponte inspicere potest cumulum notitiarum quas ex diversis orbis regionibus cotidie accepimus et quae, generaliter, uti verae habentur? Quis tandem potest iterum terere experientiae et cogitationis vias, per quas tot thesauri sapientiae et religiosi sensus humanae societatis sunt coacervati? Homo, ille nempe qui quaerit, est igitur etiam ille qui vivit alteri fidens .

---

Contemporary, Fides et Ratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ency.fides.html.
