Latin
Lines 1.99-1.105
Contemporary, Fides et Ratio 1.99-105
Not analysed yet
35. In contextu huius summi prospectus, penitus inspiciatur oportet relatio inter veritatem revelatam et philosophiam. Haec relatio duplicem secumfert animadversionem, eo sensu quod veritas quae a Revelatione fluit, veritas est quae simul sub rationis lumine est intellegenda. Hoc duplici praehabito sensu, aequam necessitudinem revelatae veritatis cum cognitione philosophica definire licebit. Qua de re primum perpendamus relationes per saeculorum decursum habitas inter fidem et philosophiam. Hinc igitur quaedam detegi poterunt principia quae constituunt aspectus ad quos referendum est ut inter hos duos gradus cognitionis recta relatio suscipiatur.
CAPUT IV
DE HABITUDINE
INTER FIDEM ET RATIONEM
Praecipui gressus in occursu fidei rationisque
36. Ut Actus Apostolorum testantur, nuntius christianus inde ab exordiis cum doctrinis philosophicis illius aetatis est collatus. Idem Liber narrat disceptationem quam Paulus Athenis habuit cum quibusdam philosophis Epicureis et Stoicis (17,18). Exegeticum examen illius sermonis ad Areopagum habiti in luce posuit usitatas mentiones de variis opinionibus populi praesertim ex origine Stoica. Hoc quidem non fortuito factum est. Primi Christiani, ut a paganis recte perciperentur, in suis sermonibus auditores dumtaxat «ad Moysen et prophetas »remittere non poterant; niti quoque tenebantur naturali Dei cognitione et voce conscientiae moralis cuiusque hominis (cfr Rom 1,19-21; 2,14-15; Act 14,16-17). Cum autem haec cognitio naturalis apud paganos in idololatriam prolapsa esset (cfr Rom 1,21-32), Apostolus censuit sapientius esse sermonem coniungere cum doctrina philosophorum qui ab initio fabulis et cultibus mystericis opponebant conceptus divinam transcendentiam magis reverentes.
Ex praecipuis propositis quae philosophi doctrinae classicae sunt amplexi, consilium exstitit expurgandi a formis mythologicis notionem quam homines de Deo profitebantur. Ut omnibus patet, etiam religio Graeca, non aliter ac pleraeque religiones cosmicae, polytheismum ita profitebatur, ut vel res et eventus naturae in deorum numerum deferret. Conatus hominis ad cognoscendam deorum originem et in eis universi originem, primam suam significationem invenerunt in arte poetica. Deorum origines primum hactenus habentur testimonium huius humanae investigationis. Munus fuit parentum philosophiae efficere ut vinculum ostenderetur inter rationem et religionem. Illi quidem contuitum dilatantes ad principia usque universalia, non amplius acquieverunt fabulis antiquis, sed voluerunt ut eorum fides de divinitate fundamento rationali sustentaretur. Ita susceptum est iter quod, relictis antiquis traditionibus particularibus, se immisit quandam in progressionem quae congruebat cum postulationibus rationis universalis. Scopus ad quem haec progressio tendebat erat criticum iudicium rerum in quas credebatur. Prima hoc in itinere utilitatem tulit divinitatis notio. Superstitiones uti tales sunt recognitae et religio, saltem partim, per rationalem recognitionem est expurgata. Hoc suffulti fundamento, Patres Ecclesiae fecundum instituerunt colloquium cum antiquis philosophis, iter aperientes ad nuntium et ad cognitionem Dei Christi Iesu.