# Ritchie's Fabulae Faciles 1.101-106

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles, 1.101 to 1.106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/ritchie-s-fabulae-faciles/1.101

46. HERCULES ASKS AID OF ATLAS Hercules quamquam quietem vehementer cupiebat, tamen Eurystheo parere constituit, et simul ac iussa eius accepit, proficisci maturavit. A multis mercatoribus quaesiverat quo in loco Hesperides habitarent, nihil tamen certum reperire potuerat. Frustra per multas terras iter fecit et multa pericula subiit; tandem, cum in his itineribus totum annum consumpsisset, ad extremam partem orbis terrarum, quae proxima est Oceano, pervenit. Hic stabat vir quidam, nomine Atlas, ingenti magnitudine corporis, qui caelum (ita traditum est) umeris suis sustinebat, ne in terram decideret. Hercules tantas viris magnopere miratus statim in conloquium cum Atlante venit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eo petiit. 47. HERCULES BEARS UP THE HEAVENS Atlas autem Herculi maxime prodesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certo scivit quo in loco esset hortus. Postquam igitur audivit quam ob causam Hercules venisset, "Ipse," inquit, "ad hortum ibo et filiabus meis persuadebo ut poma sua sponte tradant." Hercules cum haec audiret, magnopere gavisus est; vim enim adhibere noluit, si res aliter fieri posset. Constituit igitur oblatum auxilium accipere. Atlas tamen postulavit ut, dum ipse abesset, Hercules caelum umeris sustineret. Hoc autem negotium Hercules libenter suscepit, et quamquam res erat summi laboris, totum pondus caeli continuos compluris dies solus sustinebat. 48. THE RETURN OF ATLAS Atlas interea abierat et ad hortum Hesperidum, qui pauca milia passuum aberat, se quam celerrime contulerat. Eo cum venisset, causam veniendi exposuit et filias suas vehementer hortatus est ut poma traderent. Illae diu haerebant; nolebant enim hoc facere, quod ab ipsa Iunone (ita ut ante dictum est) hoc munus accepissent. Atlas tamen aliquando iis persuasit ut sibi parerent, et poma ad Herculem rettulit. Hercules interea cum pluris dies exspectavisset neque ullam famam de reditu Atlantis accepisset, hac mora graviter commotus est. Tandem quinto die Atlantem vidit redeuntem, et mox magno cum gaudio poma accepit; tum, postquam gratias pro tanto beneficio egit, ad Graeciam proficisci maturavit.

---

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
