Latin
1.107 to 1.112
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.107-112
Not analysed yet
49. TWELFTH LABOR: CERBERUS THE THREE-HEADED DOG Postquam aurea poma ad Eurystheum relata sunt, unus modo relinquebatur e duodecim laboribus quos Pythia Herculi praeceperat. Eurystheus autem cum Herculem magnopere timeret, eum in aliquem locum mittere volebat unde numquam redire posset. Negotium igitur ei dedit ut canem Cerberum ex Orco in lucem traheret. Hoc opus omnium difficillimum erat, nemo enim umquam ex Orco redierat. Praeterea Cerberus iste monstrum erat horribili specie, cui tria erant capita serpentibus saevis cincta. Antequam tamen de hoc labore narramus, non alienum videtur, quoniam de Orco mentionem fecimus, pauca de ea regione proponere. 50. CHARON'S FERRY De Orco, qui idem Hades appellabatur, haec traduntur. Ut quisque de vita decesserat, manes eius ad Orcum, sedem mortuorum, a deo Mercurio deducebantur. Huius regionis, quae sub terra fuisse dicitur, rex erat Pluto, cui uxor erat Proserpina, Iovis et Cereris filia. Manes igitur a Mercurio deducti primum ad ripam veniebant Stygis fluminis, quo regnum Plutonis continetur. Hoc transire necesse erat antequam in Orcum venire possent. Cum tamen in hoc flumine nullus pons factus esset, manes transvehebantur a Charonte quodam, qui cum parva scapha ad ripam exspectabat. Charon pro hoc officio mercedem postulabat, neque quemquam, nisi hoc praemium prius dedisset, transvehere volebat. Quam ob causam mos erat apud antiquos nummum in ore mortui ponere eo consilio, ut cum ad Stygem venisset, pretium traiectus solvere posset. Ii autem qui post mortem in terra non sepulti erant Stygem transire non potuerunt, sed in ripa per centum annos errare coacti sunt; tum demum Orcum intrare licuit. 51. THE REALM OF PLUTO Ut autem manes Stygem hoc modo transierant, ad alterum veniebant flumen, quod Lethe appellabatur. Ex hoc flumine aquam bibere cogebantur; quod cum fecissent, res omnis in vita gestas e memoria deponebant. Denique ad sedem ipsius Plutonis veniebant, cuius introitus a cane Cerbero custodiebatur. Ibi Pluto nigro vestitu indutus cum uxore Proserpina in solio sedebat. Stabant etiam non procul ab eo loco tria alia solia, in quibus sedebant Minos, Rhadamanthus, Aeacusque, iudices apud inferos. Hi mortuis ius dicebant et praemia poenasque constituebant. Boni enim in Campos Elysios, sedem beatorum, veniebant; improbi autem in Tartarum mittebantur ac multis et variis suppliciis ibi excruciabantur.