Latin
1.124 to 1.129
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.124-129
Not analysed yet
57. THE WICKED UNCLE Erant olim in Thessalia duo fratres, quorum alter Aeson, Pelias alter appellabatur. Aeson primo regnum obtinuerat; at post paucos annos Pelias regni cupiditate adductus non modo fratrem suum expulit, sed etiam in animo habebat Iasonem, Aesonis filium, interficere. Quidam tamen ex amicis Aesonis, ubi sententiam Peliae cognoverunt, puerum e tanto periculo eripere constituerunt. Noctu igitur Iasonem ex urbe abstulerunt, et cum postero die ad regem rediissent, ei renuntiaverunt puerum mortuum esse. Pelias cum hoc audivisset, etsi re vera magnum gaudium percipiebat, speciem tamen doloris praebuit et quae causa esset mortis quaesivit. Illi autem cum bene intellegerent dolorem eius falsum esse, nescio quam fabulam de morte pueri finxerunt. 58. A FATEFUL ACCIDENT Post breve tempus Pelias, veritus ne regnum suum tanta vi et fraude occupatum amitteret, amicum quendam Delphos misit, qui oraculum consuleret. Ille igitur quam celerrime Delphos se contulit et quam ob causam venisset demonstravit. Respondit oraculum nullum esse in praesentia periculum; monuit tamen Peliam ut si quis unum calceum gerens veniret, eum caveret. Post paucis annis accidit ut Pelias magnum sacrificium facturus esset; nuntios in omnis partis dimiserat et certam diem conveniendi dixerat. Die constituta magnus hominum numerus undique ex agris convenit; in his autem venit etiam Iason, qui a pueritia apud centaurum quendam habitaverat. Dum tamen iter facit, unum e calceis in transeundo nescio quo flumine amisit. 59. THE GOLDEN FLEECE Iason igitur cum calceum amissum nullo modo recipere posset, uno pede nudo in regiam pervenit. Quem cum Pelias vidisset, subito timore adfectus est; intellexit enim hunc esse hominem quem oraculum demonstravisset. Hoc igitur consilium iniit. Rex erat quidam Aeetes, qui regnum Colchidis illo tempore obtinebat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus olim ibi reliquerat. Constituit igitur Pelias Iasoni negotium dare ut hoc vellere potiretur; cum enim res esset magni periculi, eum in itinere periturum esse sperabat. Iasonem igitur ad se arcessivit, et eum cohortatus quid fieri vellet docuit. Ille etsi intellegebat rem esse difficillimam, negotium libenter suscepit.