# Ritchie's Fabulae Faciles 1.153-156

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles, 1.153 to 1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/ritchie-s-fabulae-faciles/1.153

71. THE FLIGHT OF MEDEA Rex Aeetes ubi Iasonem laborem propositum confecisse cognovit, ira graviter commotus est; id enim per dolum factum esse intellegebat; nec dubitabat quin Medea ei auxilium tulisset. Medea autem cum intellegeret se in magno fore periculo si in regia maneret, fuga salutem petere constituit. Omnibus rebus igitur ad fugam paratis media nocte insciente patre cum fratre Absyrto evasit, et quam celerrime ad locum ubi Argo subducta erat se contulit. Eo cum venisset, ad pedes Iasonis se proiecit, et multis cum lacrimis eum obsecravit ne in tanto discrimine mulierem desereret quae ei tantum profuisset. Ille quod memoria tenebat se per eius auxilium e magno periculo evasisse, libenter eam excepit, et postquam causam veniendi audivit, hortatus est ne patris iram timeret. Promisit autem se quam primum eam in navi sua avecturum. 72. THE SEIZURE OF THE FLEECE Postridie eius diei Iason cum sociis suis orta luce navem deduxit, et tempestatem idoneam nacti ad eum locum remis contenderunt, quo in loco Medea vellus celatum esse demonstrabat. Cum eo venissent, Iason in terram egressus est, et sociis ad mare relictis, qui praesidio navi essent, ipse cum Medea in silvas se contulit. Pauca milia passuum per silvam progressus vellus quod quaerebat ex arbore suspensum vidit. Id tamen auferre erat summae difficultatis; non modo enim locus ipse egregie et natura et arte erat munitus, sed etiam draco quidam specie terribili arborem custodiebat. Tum Medea, quae, ut supra demonstravimus, medicinae summam scientiam habuit, ramum quem de arbore proxima deripuerat veneno infecit. Hoc facto ad locum appropinquavit, et draconem, qui faucibus apertis eius adventum exspectabat, veneno sparsit; deinde, dum draco somno oppressus dormit, Iason vellus aureum de arbore deripuit et cum Medea quam celerrime pedem rettulit.

---

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
