Latin
1.163 to 1.168
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.163-168
Not analysed yet
76. THE BARGAIN WITH PELIAS Tandem post multa pericula Iason in eundem locum pervenit unde profectus erat. Tum e navi egressus ad regem Peliam, qui regnum adhuc obtinebat, statim se contulit, et vellere aureo monstrato ab eo postulavit ut regnum sibi traderetur; Pelias enim pollicitus erat, si Iason vellus rettulisset, se regnum ei traditurum. Postquam Iason quid fieri vellet ostendit, Pelias primo nihil respondit, sed diu in eadem tristitia tacitus permansit; tandem ita locutus est: "Vides me aetate iam esse confectum, neque dubium est quin dies supremus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vivam, hoc regnum obtinere; cum autem tandem decessero, tu mihi succedes." Hac oratione adductus Iason respondit se id facturum quod ille rogasset. 77. MAGIC ARTS His rebus cognitis Medea rem aegre tulit, et regni cupiditate adducta mortem regi per dolum inferre constituit. Hoc constituto ad filias regis venit atque ita locuta est: "Videtis patrem vestrum aetate iam esse confectum neque ad laborem regnandi perferendum satis valere. Vultisne eum rursus iuvenem fieri?" Tum filiae regis ita responderunt: "Num hoc fieri potest? Quis enim umquam e sene iuvenis factus est?" At Medea respondit: "Me medicinae summam habere scientiam scitis. Nunc igitur vobis demonstrabo quo modo haec res fieri possit." Postquam finem loquendi fecit, arietem aetate iam confectum interfecit et membra eius in vase aeneo posuit, atque igni supposito in aquam herbas quasdam infudit. Tum, dum aqua effervesceret, carmen magicum cantabat. Mox aries e vase exsiluit et viribus refectis per agros currebat. 78. A DANGEROUS EXPERIMENT Dum filiae regis hoc miraculum stupentes intuentur, Medea ita locuta est: "Videtis quantum valeat medicina. Vos igitur, si vultis patrem vestrum in adulescentiam reducere, id quod feci ipsae facietis. Vos patris membra in vas conicite; ego herbas magicas praebebo." Quod ubi auditum est, filiae regis consilium quod dedisset Medea non omittendum putaverunt. Patrem igitur Peliam necaverunt et membra eius in vas aeneum coniecerunt; nihil autem dubitabant quin hoc maxime ei profuturum esset. At res omnino aliter evenit ac speraverant, Medea enim non easdem herbas dedit quibus ipsa usa erat. Itaque postquam diu frustra exspectaverunt, patrem suum re vera mortuum esse intellexerunt. His rebus gestis Medea se cum coniuge suo regnum accepturam esse sperabat; sed cives cum intellegerent quo modo Pelias periisset, tantum scelus aegre tulerunt. Itaque Iasone et Medea e regno expulsis Acastum regem creaverunt.