Latin
1.185 to 1.188
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.185-188
Not analysed yet
86. A DESPERATE SITUATION Dum haec geruntur, Graecorum animos tantus terror occupavit ut ne vocem quidem edere possent, sed omni spe salutis deposita mortem praesentem exspectarent. Polyphemus, postquam fames hac tam horribili cena depulsa est, humi prostratus somno se dedit. Quod cum vidisset Ulixes, tantam occasionem rei gerendae non omittendam arbitratus, in eo erat ut pectus monstri gladio transfigeret. Cum tamen nihil temere agendum existimaret, constituit explorare, antequam hoc faceret, qua ratione ex spelunca evadere possent. At cum saxum animadvertisset quo introitus obstructus erat, nihil sibi profuturum intellexit si Polyphemum interfecisset. Tanta enim erat eius saxi magnitudo ut ne a decem quidem hominibus amoveri posset. Quae cum ita essent, Ulixes hoc conatu destitit et ad socios rediit; qui cum intellexissent quo in loco res essent, nulla spe salutis oblata de fortunis suis desperare coeperunt. Ille tamen ne animos demitterent vehementer hortatus est; demonstravit se iam antea e multis et magnis periculis evasisse, neque dubium esse quin in tanto discrimine di auxilium laturi essent. 87. A PLAN FOR VENGEANCE Orta luce Polyphemus iam e somno excitatus idem quod hesterno die fecit; correptis enim duobus e reliquis viris carnem eorum sine mora devoravit. Tum, cum saxum amovisset, ipse cum pecore suo ex spelunca progressus est; quod cum Graeci viderent, magnam in spem se post paulum evasuros venerunt. Mox tamen ab hac spe repulsi sunt; nam Polyphemus, postquam omnes oves exierunt, saxum in locum restituit. Reliqui omni spe salutis deposita lamentis lacrimisque se dediderunt; Ulixes vero, qui, ut supra demonstravimus, vir magni fuit consili, etsi intellegebat rem in discrimine esse, nondum omnino desperabat. Tandem, postquam diu haec toto animo cogitavit, hoc consilium cepit. E lignis quae in spelunca reposita erant palum magnum delegit. Hunc summa cum diligentia praeacutum fecit; tum, postquam sociis quid fieri vellet ostendit, reditum Polyphemi exspectabat.