Latin
1.195 to 1.199
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.195-199
Not analysed yet
91. OUT OF DANGER Iis rebus ita confectis, Ulixes veritus ne Polyphemus fraudem sentiret, cum sociis quam celerrime ad litus contendit; quo cum venissent, ab iis qui navi praesidio relicti erant magna cum laetitia excepti sunt. Hi enim cum anxiis animis iam tris dies continuos reditum eorum exspectavissent, eos in aliquod periculum magnum incidisse (id quidem quod erat) suspicati, ipsi auxiliandi causa egredi parabant. Tum Ulixes non satis tutum arbitratus in eo loco manere, quam celerrime profisisci constituit. Iussit igitur omnis navem conscendere, et ancoris sublatis paulum a litore in altum provectus est. Tum magna voce exclamavit: "Tu, Polypheme, qui iura hospiti spernis, iustam et debitam poenam immanitatis tuae solvisti." Hac voce audita Polyphemus ira vehementer commotus ad mare se contulit, et ubi navem paulum a litore remotam esse intellexit, saxum ingens manu correptum in eam partem coniecit unde vocem venire sensit. Graeci autem, etsi non multum afuit quin submergerentur, nullo damno accepto cursum tenuerunt. 92. THE COUNTRY OF THE WINDS Pauca milia passuum ab eo loco progressus Ulixes ad insulam Aeoliam navem appulit. Haec patria erat ventorum, "Hic vasto rex Aeolus antro luctantis ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat." Ibi rex ipse Graecos hospitio excepit, atque iis persuasit ut ad recuperandas viris paucos dies in ea regione commorarentur. Septimo die cum socii e laboribus se recepissent, Ulixes, ne anni tempore a navigatione excluderetur, sibi sine mora proficiscendum statuit. Tum Aeolus, qui sciebat Ulixem cupidissimum esse patriae videndae, ei iam profecturo magnum saccum e corio confectum dedit, in quo ventos omnis praeter unum incluserat. Zephyrum tantum solverat, quod ille ventus ab insula Aeolia ad Ithacam naviganti est secundus. Ulixes hoc donum libenter accepit, et gratiis pro tanto beneficio actis saccum ad malum adligavit. Tum omnibus rebus ad profectionem paratis meridiano fere tempore e portu solvit.